Octavius
Minucius Felix, Marcus
Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
eius filius Iuppiter Cretae excluso parente regnauit, illic obiit, illic filios habuit: adhuc antrum Iouis uisitur et sepulcrum eius ostenditur, et ipsis\'sacris suis humanitatis arguitur.
Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis istius explicare, cum in primis parentibus probata mortalitas in ceteros ipso ordine successionis influxerit, nisi forte post mortem deos fingitis, et perierante Proculo deus Romulus, et Iuba Mauris uolentibus deus est, et diui ceteri reges, qui consecrantur non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae potestatis.
inuitis his denique hoc nomen adscribitur: optant in homine perseuerare, fieri se deos metuunt, etsi iam senes nolunt. ergo nec de mortuis dii, quoniam Deus mori non potest, nec de natis, quoniam moritur omne quod nascitur: diuinum autem id est, quod nec ortum habet nec occasum.
cur enim, si nati sunt, non hodie [*](omnibus) et despicis isidis ad hirundincm sistrum p. 31, 7 - - cum sit ueritas obuia sed requirentibus p. 33, 21; uerum ordinem primus indicavit Lindner; cf. excursum III in eius editione ) [*]( 1 uetustac aetatis Vonck L. L. 56 2 scit P: scribit Pithoeus II et ( ante Thallus) delendum uidetur 4 et iani P: etiam r 8 idem Vsener: dedit Pr, deinde Bursian, indito Dombarl, dedit deleuit Gelenius 11 et terre enim et coeli r 14 craete P 15aillic adhuc Heumann 20 et P: ut Meursius 1\\ perierante P-r: peierante edd. posteriores-, cf. Vsener in Fleckeiseni Annal. philol. 1865 p. 226 sq. II Iuba r: iuua P 22 inuitis denique Balduinus 23 optant homines p. Heumann 24 et etsi Heumann, etiam senes Vrsinus 25 potest Wowerus: posset P, possit r 27 hodie quoque scripsi: hodieque Pr; cf. Gypr. I. c. 2, 3 )
ceterum si dii creare possent, interire non possent, plures totis hominibus deos haberemus, ut iam eos nec caelum contineret nec aer caperet nec terra gestaret. unde manifestum est homines illos fuissê, quos et natos legimus et mortuos scimus. t et despicis Isidis ad hirundinem, sistrum, et ad sparsis membris inanem tui Serapidis siue Osiris tumulum.
Considera denique sacra ipsa et ipsa mysteria: inuenies exitus tristes, fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum. Isis perditum filium cum Cynocephalo suo et caluis sacerdotibus luget, plangit, inquirit, et Isiaci miseri caedunt pectora et dolorem infelicissimae matris imitantur: mox inuento paruulo gaudet Isis, . exultant sacerdotes, Cynocephalus inuentor gloriatur, nec desinunt annis omnibus uel perdere quod inueniunt uel inuenire quod perdunt.
nonne ridiculum est uel lugere quod colas uel colere quod lugeas? haec tamen Aegyptia quondam nunc et sacra Romana sunt. Ceres facibus accensis et serpente circumdata errore subreptam et corruptam Liberam anxia et sollicita uestigat: haec sunt Eleusinia. et quae Iouis sacra sunt?
nutrix capella est et auido patri subtrahitur infans, ne uoretur, et Corybantum cymbalis, ne pater audiat uagitus, tinnitus eliditur.