Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Saturnum enim principem huius [*]( 2 memoriam Heumann II in statuis P: instantius r 3 solatia r 6 sexuue suo Heumann 7 uenerabatur aut ciuem Vsener 9 historicorum P. Daniel et Vrsinus (ef. Lact. D. I. V, 4, 6): stoicorum Pr II scripta sapientium deleuit Cellarius seruata lectione Stoicorum 11 Euhemerus Gelenius: erueret P, eruerent r II exequitur r II naturales r 12 dicta eiiouis P (ei corr. in et) II delphici et phariae r: delfices fariae (corr. m. 2 delfi et pariae) P 13 Prodicus Rigaltius (coU. Cie. de d. nat. 1, 42,118): prodigus P, prodigiis r 14 arando Vsenerus probabiliter II frugibus spurium esse censebat Vrsinus coll. Cic. I. l., praesertim cum sequatur (Persaeus) adnectit inuentas fruges; ceterum Ciceronis locum a Mi- nucio perperam intellectum esse apparet; nam Prodicus non inuentores rerum quarundam, sed ipsa quae hominum uitae prodessent deorum in numero habita esse dixit ; cf. Sext. Empir. adu. Phys. c. 2: IlQotiixoe 6 Kfiog ή́̓λιόν ϕησι xal oeXi]VT]v Xst noTauoiig xal xqravag, xal xaaoXov navra rd wiftlovvra rov /S/or -afiwv ot nalatol aeovg tvofiiaav 15 profuerunt P: profuere edd. II perseus Pr; cf. Cic. de d. nat. 1, 15, 38 II filosofatur P 16 et. adnectit P (et corr. ex ec) 17 iisdem r 18 Magnus Wowe-rus: magnus macedo Pr; cf. Cypr. de idol. uan. 2, 2 II illic Rigaltius: illi P, ille r 21 gentem] sequitur in codice (itern in edd. )

30
generis et examinis omnes scriptores uetustatis Graeci Romanique hominem prodiderunt. scit hoc Nepos et Cassius in historia, et Thallus ac Diodorus hoc loquuntur.

is itaque Saturnus Creta profugus Italiam metu filii saeuientis accesserat, et Iani susceptus hospitio rudes illos homines et agrestes multa docuit ut Graeculus et politus, litteras inprimere, nummos signare, instrumenta conficere.

itaque latebram suam, quod tuto latuisset, uocari maluit Latium, et urbem Saturniam idem de suo nomine et Ianiculum Ianus ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt.

homo igitur utique qui fugit, homo utique qui latuit, et pater hominis et natus ex homine: Terrae enim uel Caeli filius, quod apud Italos esset ignotis parentibus proditus, ut in hodiernum inopinato uisos caelo missos, ignobiles et ignotos terrae filios nominamus.

eius filius Iuppiter Cretae excluso parente regnauit, illic obiit, illic filios habuit: adhuc antrum Iouis uisitur et sepulcrum eius ostenditur, et ipsis\'sacris suis humanitatis arguitur.

Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis istius explicare, cum in primis parentibus probata mortalitas in ceteros ipso ordine successionis influxerit, nisi forte post mortem deos fingitis, et perierante Proculo deus Romulus, et Iuba Mauris uolentibus deus est, et diui ceteri reges, qui consecrantur non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae potestatis.