Octavius
Minucius Felix, Marcus
Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
igitur post unum et alterum diem, cum iam et auiditatem desiderii frequens adsiduitatis usus implesset et quae per absentiam mutuam de nobis nesciebamus, relatione alterna comperissemus, placuit Ostiam petere, amoenissimam ciuitatem, quod esset corpori meo siccandis umoribus de marinis lauacris blanda et adposita curatio: sane et ad uindemiam feriae iudiciariam curam relaxauerant. nam id temporis post aestiuam diem in temperiem semet autumnitas dirigebat.
itaque cum diluculo ad mare inambulando litore pergeremus, ut et aura adspirans leniter membra uegetaret et cum eximia uoluptate molli uestigio cedens harena subsideret, Caecilius simulacro Serapidis denotato, ut uulgus superstitiosus solet, manum ori admouens osculum labiis inpressit.
Tunc Octauius ait: Non boni uiri est, Marce frater, hominem domi forisque lateri tuo inhaerentem sic m hac inperitiae uulgaris caecitate deserere, ut tam luculento die in lapides eum patiaris inpingere, effigiatos sane et unctos et coronatos, cum [*]( 1 gloriosius P corr. m. 2 ex glorius 1\\ praecurrit r 3 quo r: quod P 8 annis om. Vrsinus, animis probdbilius Vahlen coll. Lactant. inst. diu. I, 21 et VI20 9 loquelam r, loquela — dulciore Vrsinus 14 mutuo Anonymus in MisceU. Obseru. I, 2, 3 (1732) et Hewmann, mutam (uel multam) G. F. S. Stieber in Obseruatt. critt. in quaedam Virgilii et Minucii F. loca (Onoldi 1791) 15 hostiam Pr 16 corporis mei * Heumcmn 17 humoribus r 19 autumni aestus J. de Rhoer 21 ut deleuit Heumann 22 uoluntate Pr, sed uoluptate corr. in praefeU. ed. Romanae 1\\ mollis Vrsinus II harena P 1 manu 23 superstitiose Heumann, superstitiosius F. 0. Menckenius; ipse malim superstitiosum, coli. 18,11 audio uulgus 24 praessit P, em. Vrsinus 28 unctos et coronatos])
cum hoc sermone eius medium spatium civitatis emensi iam liberum litus tenebamus.
ibi harenas extimas, uelut sterneret ambulacro, perfundens lenis unda tendebat, et ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod uicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac uestigia retrahens in sese resorberet.
sensim itaque tranquilleque progressi oram curui molliter litoris iter fabulis fallentibus legebamus. hae fabulae erant Octaui disserentis de nauigatione narratio.
sed ubi eundi spatium satis iustum cum sermone consumpsimus, eandem emensi uiam rursus uersis uestigiis terebamus, et cum ad id loci uentum est, ubi subductae nauiculae substratis roboribus a terrena labe suspensae quiescebant, pueros uidimus certatim gestientes testarum in mare iaculationibus ludere.