Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

nam Socraticus Xenophon formam dei ueri negat uideri posse et ideo quaeri non oportere, Ariston Stoicus conprehendi omnino non posse: uterque maiestatem Dei intellegendi desperatione senserunt.

Platoni apertior de deo et rebus ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis ciuilis nonnumquam admixtione sordesceret. Platoni itaque in Timaeo deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, caelestium terrenorumque fabricator, quem et inuenire [*]( 1 Theophrastus etiam Vahlen: theofrastus et P \\I uariat - principaturn] hic om. P, cf. ad p. 26, 19 2 crysippus Pr, item infra 4 mentem Pr : mundum Dauutitis: ipse malim mundum modo (uel mentem modo), modo animum; cf. Cic. I. c. § 37: Cleanthes autem.. tum ipsum mundum deum dicit esse, tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen, tum ultimum et altissimum.. ardorem, qui aether nominetur, certissimum deum iudicat 5 disserit Dauisius recte, utuidetur ; nam praesentia praeter § 4 (de Thalete) et antecedunt et sequuntur 11 uim enim diuinam Vonck L. L. p. 56 13 physiologica Bursian: physoesogiae P corr. in phylologiae, physiologiae r II aesiodi homeri orfeiquo P 14 disciplina eadem est eiponenti et disserenti malim 15 cetera Rigaltius: ceterarum Pr 16 nam P: fort. iam II xenofon P 17 aristo stonicus P, Aristo stoicus r, Aristo Chius Gelenius; nos formam Ariston ex leui codicis corruptela restituimus 18 compraehendi Pr Jj magistatem P 20 et hominibus Meursius, at u. Davis. II fort. est, quae (sine et) 22 ipso suo Pcorr. ex ipsuo; ipso Vrsinus )

28
difficile prae nimia et incredibili potestate, et cum inueneris, in publicum dicere inpossibile praefatur.

eadem fere sunt ista, quae nostra sunt: nam et Deum nouimus et parentem omnium dicimus et numquam publice nisi interrogati praedicamus.

Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus inlustrior gloria est, Deum unum multis licet designasse nominibus, ut quiuis arbitretur, aut nunc Christianos philosophos esse aut philosophos fuisse iam tunc Christianos.

quod si prouidentia mundus regitur et unius Dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata uel capta ad errorem mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et uetustatis adsistit auctoritas.

maioribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam talia monstruosa miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem et Hydram felicibus uulneribus renascentem et Centauros equos suis hominibus inplexos, et quicquid famae licet fingere, illis erat libenter audire.