Octavius
Minucius Felix, Marcus
Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
quid loquar apte disposita recta montium, collium flexa, porrecta camporum? quidue animantium loquar aduersus sese tutelam multiformem? alias armatas cornibus, alias dentibus saeptas et fundatas ungulis et spicatas aculeis aut pedum celeritate liberas aut elatione pinnarum?
ipsa praecipue formae nostrae [*]( 9 astrologis P corr. m. 1 ex astrolegis 10 uel quae — uel quae r 11 indicant P. Daniel: inducant Pr; cf. Dauis. 13 perspicis P, sed s erasa 15 ac P: hac r 16 testatur? Ver uulgo; rectius uerba distinxit Heumann 20 interserere Heumann 22 lauerentur P1 23 quam deleuit Heum. II animantur Vsener 26 arrecta Meursius, erecta Perieonius, ardua Wopkens 28 septas Pr II et munitas Dalecampius (aut fund. ungulis aut spicatas a. Dauisius) 30 praecipuae r )
Longum est ire per singula. nihil in homine membrorum est, quod non et necessitatis causa sit et decoris, et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique liniamenta deflexa: sic et similes uniuersi uidemur et inter se singuli dissimiles inuenimur. quid nascendi ratio?
quid cupido generandi? nonne a Deo data est, et ut ubera partu maturescente lactescant et ut tener fetus ubertate lactei roris adolescat?
nec uniuersitati solummodo Deus, sed et partibus consulit. Britannia sole deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur: Aegypti siccitatem temperat Nilus amnis, Euphrates Mesopotamiam pro imbribus pensat, Indus flumen et serere Orientem dicitur et rigare.