Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

nihil itaque indignandum uel dolendum, si quicumque de diuinis quaerat, quae sentiat proferat, cum non disputantis auctoritas, sed disputationis ipsius ueritas requiratur. atque etiam, quo imperitior sermo, hoc inlustrior ratio est, quoniam non fucatur pompa facundiae et gratiae, sed, ut est, recti regula sustinetur.

Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua conisus est, hominem nosse se et circumspicere debere, quid sit, unde sit, quare sit: utrum elementis concretus an concinnatus atomis, an potius a Deo factus, formatus, animatus.

quod ipsum explorare et eruere sine uniuersitatis inquisitione non possumus, cum ita cohaerentia, conexa, concatenata sint, ut nisi diuinitatis rationem diligenter excusseris, nescias humanitatis, nec possis pulchre gerere rem ciuilem, nisi cognoueris hanc communem omnium mundi ciuitatem, praecipue cum a feris beluis hoc differamus, quod illa prona in terramque uergentia nihil nata sunt prospicere nisi pabulum. nos, quibus uultus erectus, quibus suspectus in caelum datus est, sermo et ratio, per quae Deum adgnoscimus, sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et sensibus nostris caelestem claritatem:

sacrilegii enim uel maximi instar est, humi quaerere quod in sublimi debeas inuenire. quo magis mihi uidentur qui hunc mundi totius ornatum non diuina ratione perfectum uolunt, sed frustis quibusdam temere cohaerentibus conglobatum, mentem, sensum, oculos denique ipsos non habere.

quid enim potest esse tam apertum, tam confessum tamque perspicuum, cum oculos in caelum sustuleris et quae sunt [*]( 1 claritate P lm. II adeo Pr: at uero Vrainus; at u. indicem uerbb. 2 suscipere r 6 quaecunque r 7 quaerat quae sentiat Lindner: quae om. Pr 9 fucatur r: fugatur P 12 connixus r 14 aelementis P \\I athomis Pr 17 connexa r 20 belluis r 21 sunt Heumann: sint Pr 22 Nobis Heumann 23 datus et sermo Wopke-ns, an datus est et sermo? \\I deum P: dominum r 24 fas est Heumann; at cf. c. 30, 6 25 maximi r: maxime P )

22
infra circaque lustraueris, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo omnis natura inspiretur, moueatur, alatur, gubernetur?