Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

ita eius dubia opinio dissipatur. nullum itaque miraculum est, si Caecilius identidem in contrariis ac repugnantibus iactetur, aestuet, fluctuetur. quod ne fiat ulterius, conuincam et redarguam. quamuis sint diuersa quae dicta sunt, una ueritate confirmata probataque nec dubitandum ei de cetero est nec uagandum.

et quoniam mens frater erupit, aegre se ferre, stomachari, indignari, dolere, inliteratos, pauperes, inperitos de rebus caelestibus disputare, sciat omnes homines sine dilectu aetatis, sexus, dignitatis rationis et sensus capaces et habiles procreatos nec fortuna nanctos, sed natura insitos esse sapientiam: quin. ipsos etiam philosophos, uel si qui alii artium repertores in memorias exierunt, priusquam sollertia mentis parerent nominis [*]( 1 lfumine Meursius: in luminc Pr, lumine Gelenius; cf. Dauis. ad h. l. 2 mutasse r 3 uersutia turbata sit (sc. Natalis sententia) Vahlen: tua eruditio turbata sit Pr 5 declaranit Wopkens II incertior Vrsinus: certior Pr, non certior Vonck L. L. p. 55 6 Natale Heumann 7 simplicitate Gelenius: subtilitate simplicitate Pr 8 ut fit Gelenius: ut sit Pr 1\\ diffinditur Gelenius: diffunditur Pr; cf. Verg. Aen. 6, 540 9 quis P, sed a erasa, hinc qui r; quia uiam nescit obelo notauit Wopkens, quam uiam ineat haeret aniius Vahlen II heret P 11 suspitio r 13 aestuet Meursius: aestu et Pr 14 comuincam P II redarguam. quamuis] sic in \' P distvnctum est; redarguam quamuis uulgo II quamuis diuersa quae dicta sunt una ueritate confirmata prouataq. sint nec P; uerbum sint, quod alieno loco positum esse apparet, Jac. Gronouius post diuersa transposuit 15 do cetero erit malim 17 stomllcari P 18 sciet r II delectu r 19 procreatos esse Meursius 20 nactos r II indeptos esse Wowerus, indutos esse Wopkens, insitam habere Lindner; nec fortuna datam, sed natura insitam osse sapientiam Dauisius 21 philosofos P 22 exierunt P, sed i 8. I. m. 2 )

21
claritatem, habitos esse plebeios, indoctos, seminudos: adeo diuites facultatibus suis inligatos magis aurum suspicere consuesse quam caelum, nostrates pauperes et commentos esse prudentiam et tradidisse ceteris disciplinam. unde apparet ingenium non dari facultatibus nec studio parari, sed cum ipsa mentis formatione generari.

nihil itaque indignandum uel dolendum, si quicumque de diuinis quaerat, quae sentiat proferat, cum non disputantis auctoritas, sed disputationis ipsius ueritas requiratur. atque etiam, quo imperitior sermo, hoc inlustrior ratio est, quoniam non fucatur pompa facundiae et gratiae, sed, ut est, recti regula sustinetur.

Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua conisus est, hominem nosse se et circumspicere debere, quid sit, unde sit, quare sit: utrum elementis concretus an concinnatus atomis, an potius a Deo factus, formatus, animatus.

quod ipsum explorare et eruere sine uniuersitatis inquisitione non possumus, cum ita cohaerentia, conexa, concatenata sint, ut nisi diuinitatis rationem diligenter excusseris, nescias humanitatis, nec possis pulchre gerere rem ciuilem, nisi cognoueris hanc communem omnium mundi ciuitatem, praecipue cum a feris beluis hoc differamus, quod illa prona in terramque uergentia nihil nata sunt prospicere nisi pabulum. nos, quibus uultus erectus, quibus suspectus in caelum datus est, sermo et ratio, per quae Deum adgnoscimus, sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et sensibus nostris caelestem claritatem: