Octavius
Minucius Felix, Marcus
Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
itaque cum per uniuersam conuictus nostri et familiaritatis aetatem mea cogitatio uolueretur, m illo praecipue sermone eius mentis meae resedit intentio, quo Caecilium superstitiosis uanitatibus etiamnunc inhaerentem disputatione grauissima ad ueram religionem reformauit.
Nam negotii et uisendi mei gratia Romam contenderat, relicta domo, coniuge, liberis, et quod est in liberis amabilius, adhuc annis innocentibus et adhuc dimidiata uerba temptantibus, loquellam ipso offensantis linguae fragmine dulciorem.
quo in aduentu eius non possum exprimere sermonibus, quanto quamque inpatienti gaudio exultauerim, cum augeret maxime laetitiam meam amicissimi hominis inopinata praesentia.
igitur post unum et alterum diem, cum iam et auiditatem desiderii frequens adsiduitatis usus implesset et quae per absentiam mutuam de nobis nesciebamus, relatione alterna comperissemus, placuit Ostiam petere, amoenissimam ciuitatem, quod esset corpori meo siccandis umoribus de marinis lauacris blanda et adposita curatio: sane et ad uindemiam feriae iudiciariam curam relaxauerant. nam id temporis post aestiuam diem in temperiem semet autumnitas dirigebat.