Cogis nos, Constanti, absentem damnare consacerdotem nostrum religiosum Athanasium; sed diuina id facere prohibemur lege. inpellis auctoritate latius regali domini sacerdotes ad effundendum cruorem, ignorans iura iustitiae tradita nobis diuinitus te conatum ex nostris auferre mentibus. an diuinitus poteris adserere permissum absentem inauditum et, quod est maximum, innocentem damnari? quomodo etenim arbitraris diuinitus permissum puniri inauditos, quando uideas Adam et Euam principes nostri generis auditos sententia percussos dei? et uocauit deus Adam, et dixit ei: Adam, ubi es? et dixit: uocem tuam audiui, domine, in paradiso et timui, quoniam nudus sum, et abscondi me. et dixit illi deus: quis tibi indicauit quia nudus es, nisi de ligno, de quo praeceperam tibi, de hoc solo ne manducares, ex eo manducasti? et dixit Adam: mulier, quam dedisti, ipsa mihi dedit de ligno, et manducaui. et dixit deus mulieri: quid hoc fecisti ? et dixit mulier: serpens persuasit mihi, et manducaui. cum igitur huiusmodi formam iudicandi dedisse deum aduerteris, cum a latebris euoca?? confessisque deum sententiam dedisse de sacris scriptur?? collegeris fontibus, cuius fuisti atque es inpudentiae iudicandi dei seruis eam dare formam, quae non fuisset de lege ueniens domini? nec timuisti, ne fuisset dictum [*](13 Gen. 3, 9—13 ) [*]( QUIA ABSEtTTEM NEMO DEBET IUDICARE NEC DAMNARE inser. V, Ad Constantium Imperatorem pro sancto Athanasio v 7 post ad ras. 4-5 litterarum 14 paradyso 21 aduerteris scripsi, aduertens V, aduertas v 24 seruos v )
67
ad deum a nobis de te, quomodo fuerit dictum de refuga illo angelo serpens suasit me : Constantius imperator seduxit nos; credidimus ei eum arbitrati fuisse hominem. non uidere potuisti, quia possis tali percuti dei indignantis sententia qua percussus uidetur et serpens? cui dicitur: quia tu fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecudibus et ab omnibus bestiis terrae, quae sunt super terram; super pectus et uentrem tuum repes et terram edes omnibus diebus uitae tuae. et inimicitiam ponam inter te et mulierem et inter semen tuum et inter semen eius; ipse tuum obseruabit caput, et tu eius obseruabis calcaneum . non ita et te dei offensam incurrere potuisse, ut ille incucurrerit angelus, ex hac una sententia domini debueras reminisci, praesertim cum cognosceres tuum etiam opus fuisse serpentinum? an cum ille serpens fuerit factus ex angelis, tu ex hominibus serpentem te fieri potuisse es arbitratus? minime; sed dicas uelim, quid intersit inter tuum atque huius angeli refugae apostatae factum. si ille mendacio seduxit rudes homines, et tu, et quidem tu non rudes; si ille utilitatis gratia ad arboris eorum inlexit mentes fructus edendos, et tu, pacis causa te facere cum adstruxeris.
Cumque omnium Christianorum bono te hoc opus dixeris adgressum, utique inspecta opera tua datur intellegi serpentem te illum esse imitatum. cupiens dei mandatorum fieri transpressores, dedisti praecepta damnandum esse inauditum absentem negandamque audientiam purgare posse se de crimine obiecto proclamanti. Abel interficitur iustus et interrogatus Cain sumit sententiam; et tu domini inauditum uis puniri sacerdotem? factus est, inquit, Abel pastor ouium, Cain autem erat operans terram. et factum est, post dies\'\'dbtulit Cain de fructu terrae sacrificium domino, et Abel obtulit et ipse de primitiis ouium suarum, et respexit deus super Abel et super [*]( 5 Gen. 3, 14. 15 28 ib. 4, 2-7 ) [*]( d 1 adeum (d m. 2) fuerat v 8 nonne v 7 qui 10 obseruauit v 11 nonne v 12 incurrerit v 15 te 8. I. m. 2 19 fructos aedendos uerba et tu pacis — astruieris coniunguntur uulgo 20 cum] eis add. Y s. I m. rec. et v 28 cupiens] nos add. Gallandius 26 proclamatum v ) [*]( 5* )
68
munera eius, super Cain uero et super sacrificia eius non respexit. et contristatus est Cain ualde, et concidit uultus eius. et dixit dominus deus ad Cain: quare tristis factus es et quare concidit uultus tuus? quare non recte obtulisti ? peccasti, quiesce et cetera, et infra: dixit Cain ad Abel fratrem suum: eamus in campum. et factum est, cum essent ipsi in campo, insurrexit Cain super Abel fratrem suum et occidit eum. et dixit deus ad Cain: ubi est frater tuus? et dixit: nescio; numquid custos fratris mei sum ego ? et dixit deus: quid fecisti hoc ? uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. numquid non licuerat deo, priusquam Cain conuocaret atque interrogaret, punire ? sed noluit, dans formam, quo inciperemus genere iudicare commissos nobis, nobis inquam, de quibus per Hieremiam prophetam dicit ad populos suae maiestati dicatos: et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina. damnate, inquis, eum, quem ignoratis deliquisse. cur? nempe ad hoc, ut iam non episcopi sed mereremur nuncupari uesani atque carnifices. non metuis, oro, haec mandans domini ad Noe sanctissimum dicentis uocem? sicut olera faeni dedi uobis omnia. praeter carnem et san- guinem animae non edetis. etenim uestrum sanguinem animarum uestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum, exquiram animam hominis. qui effuderit sanguinem hominis pro sanguine hominis effundetur, quia ad imaginem dei feci hominem. non metuis, oro, tantorum te qui uideas interfectorem dei exstitisse seruorum, ut adhuc et ipse. innocentes iugules et nos participes fieri tuorum cogas funerum? cum dictum a socero suo Iethro fuisset Moysi, cur tota detineret populum die: uenit ad me, inquit, populus quaerens iudicium a deo. igitur si iudicium dei antistitum tam decet esse iustum, quod dei esse dicatur iudicio terminatum, quomodo tu inauditum
[*]( 5 Gen. 4, 8-10 15 ffier. 3, 15 20 Gen. 9, 3—6 29 Eiod. 18, 15 ) [*]( 5 et cetera om. Coleti 11 non 8.1. m. 1 12 quo genere inciperemus 1 dtcli a transpositionis signis additis 16 inquis 19 mandas aanctissin I mam 30 antestitam ) 69
iubebas damnari a nobis, cum Moysen inueneris dixisse: uenit ad me populus quaerens iudicium a domino ? si populus idcirco ad nos confluit, ut secundum dei legem iudicetur, cur tu inquies: damnate innocentem ? itaque cum hoc praeceptum, quod prolatum est a te, non sit ueniens ex lege dei, sed sit plane ex uoluntate firmatum diaboli, tandem intellege quisnam sis.
Vxor Loth conuersa in salem est, cur implere nequiuerit imperata; nobis, credo interuentu tuo, quia uidelicet sis rex Romani imperii, nihil accideret malorum, si falsis praegrauatum criminibus damnaremus? sacra scriptura in Exodo, Moyses, inquit, ascendit in montem dei, et uocauit eum deus de monte dicens: haec dices domui lacob et adnuntiabis filiis Israel: ipsi uidistis quanta fecerim Aegyptiis, et adsumpsi uos tam- quam supra pinnas aquilae et adduxi uos ad me. et nunc si auditu audieritis uocem meam et custodieritis testamentum meum, eritis mihi populus abundans prae omnibus gentibus. mea est uniuersa terra. uos autem eritis mihi regnum sacratissimum et gens sancta. quomodo gens sancta, si innocentium fuerimus necatores? quomodo regnum deo sacratissimum, si praecepta praetereamus eius? item dicit deus: non moechaberis, non occides, non falsum testimonium dices aduersus proximum tuum. tu inquis contra: crede mihi dicenti falsa et macta innocentem. monens deus dicit in Exodo: non credes auditui uano, non consenties cum iniquo fieri testis iniustus, non eris cum conpluribus in malitia. non adpones cum compluribus declinare cum turba, ut declines iudicium et pauperi non miserearis in iudicio eius, et infra: non subuertes iudicium pauperis in iudicio eius, ab omni uerbo iniqua recedes, innocentem et iustum non occides, non iustificabis inpium pro muneribus; munera enim excaecant oculos uidentium et pestiferant sermones iustos. ad haec tu excludenda praecepta [*]( 11 Ex. 19, 3—6 21 ib. 20, 13—16 24 ib. 23, 1—3 28 ib. 23, 6—8 ) [*]( 2 querens 4 inquiens es fort. 7 sit m. 1 8 cur F, quod v 21 mqchaberis 31 et munera V (et om. v); et munera non accipies, munera fort. )
70
subuertere iudicium eius deruos conpellis, iustam temptans etiam muneribus nostram corrumpere dicatam conscientiam deo. si auditu, dicit deus, audieris uocem meam et feceris omnia quae dixero tibi, inimicus ero inimicis tuis et resistam contrariis tuis. iam tuum sit probare praecepisse deum innocentes esse percutiendos, apostolicam deserendam fidem et tuam suscipiendam perfidiam. cur haec, quae mandatis domini aduersantur, fieri praecipiendum putasti? cum etiam in Leuitico dominum memineris dixisse ad Moysen: loquere filiis Israel et dices ad eos: ego dominus deus uester, secundum studia terrae Aegypti, in qua inhabitastis, in ea non facietis, et secundum studia terrae Chananaeorum, in quam ego induxero uos, ibi non facietis et in legitima eorum non ambulabitis. iudicia mea facietis et praecepta mea custodite et ambulate in eis. ego dominus deus uester. custodite omnia praecepta mea et omnia iudicia mea et facietis ea; qui fecerit ea homo uiuet in ipsis. ego dominus deus uester. si in praeceptis domini docere uales conscriptum iustos esse ad iniustorum suggestiones puniendos, recte cuncta te egisse atque agere poteris aduertere. doce in mandatis dei conscriptum calumniis petitos eius cultores a te domus eius persecutore per nos episcopos esse interimendos.
Cur ad hanc per coarrianos tuos deductus es implendam malitiam? quae coegit te causa imperatorem petere calumniis dei hominem? numquid non legeras in Leuitico dixisse deum: nolite mendacio petere neque calumniemini unusquisque proximum? et infra: non mentiemini neque calumniam facietis proximo, et non profanabitis nomen domini dei uestri. ego sum dominus deus uester. non nocebis proximum tuum, et timebis dominum deum tuum. ego sum dominus deus tuus. non facietis iniquum in iudicio, non accipias personam [*]( 8 Ex. 23, 22 9 Leuit. 18, 2—5 26 ib. 19, 11—19 ) [*]( 3 uocẽ/// meSJII 4 resistam super restituam scripait m. rec. 7 manda*tis 12 chananeorom 18 docere uales conscriptos iuatum V; * ® 5 em. v 19 pum., endos 24 cogit 29 pronmc tuo V, proximo tuo v )
71
pauperis neque miratus fueris ad personam potentis; in iustitia iudicabis proximum tuum. non ambulabis in dolo in gente tua. non consenties in sanguinem proximi tui. ego sum dominus deus uester. non odies fratrem tuum sensu tuo, corripiens corripies proximum tuum et diliges proximum tuum sicut te ipsum. ego dominus deus uester. legem meam custodite. haec cum scripta memineris, existimas acceptatores personae nos tuae futuros? ad innocentis rogasti necem et cum te contemptum aduertisses, tetendisti temet ad genera omnia ingerenda poenarum. dicit deus: a facie diuitis ne timeas, et honorabis faciem presbyteri et timebis dominum deum tuum. ego sum dominus deus tuus. et tu timeri te potuisse es arbitratus et exhonorari Athanasium, quem deus praeceperit honorandum? non legeras dixisse deum: non facietis iniuste in iudicio, in mensura et in penso et in stateris; statera iusta pensabitis? et mensura iusta est, ut statuisses fuisse per nos necandum absentem? si iustum est iudicium <non) audiri se proclamantem, absentem puniri, tuae erunt iustae etiam allegationes apud deum contra nos, qui tuae temeritatis praecepta respeurimus. in Deuteronomio reperitur gloriosus Moyses dixisse ad iudices quos populo dederat: audite inter fratres uestros et iudicate iuste inter medium uiri et inter medium fratris et in medio proselyti eius. non accipietis personam in iudicio, aduersus minorem aut aduersus maiorem iudicabis, non sumas personam hominis, quoniam iudicium est dei. et uis, Constanti, credo quia sis in sublimitate degens regali, accipi tuam personam; es magnopere cupiens eum, cuius sis sanguinem sitiens, mactari per nos domini sacerdotes. hinc apud te itaque nos detestabiles, quoniam iudicium ad dei sumus uoluntatem promentes, hinc ad gladium putasti tendendam
[*](10 Leuit. 19, 15. 32 14 ib. 19, 85. 86 21 Dent. 1, 16. 17 ) [*](ta ap 7 acceptores 8 contentum (mp m. rec.) 11 presbiteri 14 in 8. l. m. 1 16 est s. l. m. 2 17 non add. Latinius 18 iustae etiam scripsi, iustitiae Vv, iustae coni. Tilius 20 reperitur v, repetit V 24 iudicati V, iudicabitis v 28 itaque apud te transpoaitionis signis additis ) 72
carnificem dexteram tuam, tamquam possis gladio uincere quos uideres propter dei filium nec praesentem dubitare amittere uitam nec perhorrescere mortem. ad filios Israel narrat sanctissimus Moyses ex praecepto dei: uidete, tradidit uobis dominus deus uester ante faciem uestram terram; ascendentes possidete, quemadmodum dixit dominus deus patrum nostrortm nobis. nolite timere neque formidemini. si illis neminem praeter deum timendum mandatum est, illis imaginem nostrae uocationis portantibus, quanto magis praeter deum neminem metuere condecet qui non terras Chananaeorum, Iebusaeorum et Gergesaeorum atque Amorrhaeorum simus desiderantes consequi, sed caelestia regna, sed dei perpetuum amorem? quomodo etenim uigor inanis dignitatis tuae nos ab hoc potuit aut potest proposito flectere, cum praeter deum statuerimus metuendum neminem?
Non sumus Christiani ex illis qui dixerunt: propter quod odiit nos dominus, eduxit nos de terra Aegypti, tradere nos in manus Amorrhaeorum et disperdere nos; sed sumus ex illis qui dixerunt ac dicunt ad deum: propter te occidimur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis, sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. non timuimus neque timemus minas tuas nos, qui nouimus nihil posse deo resistere, ne ut illi pereamus qui audiunt a Moysi: fratres uestri auerterunt cor uestrum dicentes: gens magna est et dura multa et potentior uobis et ciuitates magnae et muratae usque ad caelum, sed et filios gigantum uidimus illic. non timemus gladium tuum Christiani, qui praesumamus prostratis uobis, dei religionis inimicis, uenturos ad conuiuium patriarcharum prophetarum apostolorum ac martyrum. non metuimus uirtutem caduci regni tui milites diuini. non sumus ex illis diffidentiae filiis, qui plus inimicos suos quam deum [*](4 Deut. 1, 21 16 ib. 1, 27 19 Rom. 8, 36 23 Dent. 1, 28 ) [*](1 posses uel uideris fort. uicere 6 nostrum m. 1 7 formidetis v 8 illes m. 1 9 neminem in ras. 10 cananaeorum 11 et 18 amorraeorum 19 occidemur 20 oc*cisionis 23 Moyse v 28 uenturos] nos add. v )
73
fuerant arbitrati potuisse, ut tuam fragilem uereamur potentiam; si enim non ita Iudaei credidissent, quod uidelicet plus possent Chananaei, Iebusaei et Amorrhaei et ceteri inimici quam deus, numquam profecto Moysis uocem superhabuissent dicentis: ne loquamini neque formidemini ab eis. dominus deus uester, qui antecedit ante faciem uestram, ipse simul expugnabit eos uobiscum secundum omnia quaecumque fecit uobis in terra Aegypti, et in deserto hoc quod uidetis quomodo fouit te dominus deus tuus, sicut quis t\'oueat homo filium suum, in omnem uiam quam ambulatis, quoadusque uenistis ad hunc locum, deducens uos in igni nocte, ostendens uobis iter, ut ambularetis in eam et in nube diei. si non post haec salutaria monita plus potuisse quos contra pugnam gerebant quam deum filii Israel fuissent credentes, numquam profecto ad omnem deuenissent interitum. potentem igitur esse nouimus deum ad eripiendos nos de manibus tuis, ad caeleste nobis regnum promissum tendentes. timere tuam crudelitatem non poterimus, maxime qui elegerimus a te, non a deo puniri.
Dixisti: damnate Athanasium. quem eramus, Constanti, damnaturi? illumne, quem uidemus dei filium confiteri, ut sunt confessi patriarchae prophetae apostoli ac martyres? an te, qui sis negans, ut negauit magister tuus Arrius, ut negauerunt Scarioth ludas et cuncti Iudaei? dicit deus ad Moysen: non erunt tibi dii alii praeter me. non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quaecumque sunt in caelo sursum et eorum, quae sunt in terra deorsum, et quaecumque sunt in aquis subtus terram. non adorabis illis neque seruies ei, quoniam ego sum dominus deus tuus, deus zelans, reddens peccata patrum in filiis in tertiam et quartam progeniem eis qui oderunt me, et faciens misericordiam in milibus his qui diligunt me et his qui custodiunt praecepta [*]( 5 Dent. 1, 29—33 24 ib. 5, 7—11 ) [*]( 2 credidissent (nt in raR.) 8 cananaei amorrei 4 supertis habuissen 5 formidemini ("\' m. rec.) 6 uester LXX, nr Vv 12 ea v 16 eripiendas 28 scharioth 27 illa v )
74
mea. et haec dicis diuina mandata calcando: suscipite idololatriam meam, derelinquite deum, interficite inimicum meum non dei Athanasium, quo possitis inueniri inter eos qui oderunt deum, quibus promiserit se in tertiam et quartam progeniem redditurum; date operam, ne cum illis diligamini a deo, propter quos dicit: faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et his qui custodiunt praecepta mea. conspicis, prudentissime imperator, hoc tibi bonum uideri quod sit malum et hoc malum quod bonum. aut negabis bonum, aut negabis bona te mala esse intellegere et mala bona? si negas, responde. bonum est damnare innocentem an malum? bonum est derelinquere deum et ire post idololatriam an malum? si dixeris malum, dicetur tibi a nobis: cur haec tu geris? iterum clamat in Deuteronomio Moyses, dicens: custodite mandata domini dei tui et testimonia et iustificationes. quascumque mandauit tibi, et facies quod placitum est et quod bonum ante dominum deum tuum, ut benefiat tibi. et intrabis et hereditate possidebis terram bonam, quam iurauit dominus patribus uestris. et tu haec esse bona elegisti, haec deo placita, ut in contumeliam eius maiestatis idololatria firmetur per tui regni uirtutem et iugulentur hi qui se eius fuerint confessi cultores. ecce ego, dicit Moyses, dedi ante conspectum uestrum hodie benedictionem et maledictionem, benedictionem, si audieritis mandata domini dei uestri quaecumque ego mando uobis hodie. cum itaque illi sint benedicti qui innocentem non sint punientes, illi domini seruantes mandata qui inauditum damnare noluerint, tu quomodo te benedictum putas, cum per opus tuum te probes inter maledictos constitutum ? aut si non inter maledictos es, cur Moysen spernis dicentem? si autem inueniatur in te in una ciuitatum tuarum, quas dominus deus tuus dabit tibi, uir
[*]( 6 Deut. 5, 10 14 ib. 6, 17. 18 21 ib. 11, 26. 27 29 ib. 17, 2. 8 ) [*]( 1 calcando scripsi, calcanda Vv 5 reddituram r 1N. recJ 9 aut negabis bonum expungenda fort. 14 custodite Vv, costodire Tilius in notis falso 17 heredite m. 1 29 Moysem v non ante spernis eras. ) 75
aut mulier qui fecerit malignum ante dominum deum tuum transire in testamentum eius, et uenientes seruierint diis alienis et adorauerint eos aut soli aut lunae aut omni, qui sunt in mundo de caelo, et infra: produces uirum illum aut mulierem illam, et lapidabitis eos in lapidibus, et morientur. in duobus testibus aut in tribus morietur, moriens non morietur in uno teste. et manus testium erit super eum in primis ad occidendum illum, et manus totius plebis postremo. et tolles malignum ex uobis ipsis. si non es, Constanti, currens cum maledictis, cur non mandatis dei serui paruisti Moysi? cur, cum ille dicat duobus tribusue testibus etiam idololatrem perire, tu nec quidem audientiam uolueris praeberi uiro deo dicato eique negare fecisti audientiam, cui sis traditus a deo, ei cui si iusta defendenti restiteris, morte mori iussus ore fueris Moysi? ut enim iudicia sacerdotis maneant inuiolata, dicit sic: exsurgens ascendes in locum quocumque elegerit dominus deus tuus inuocari nomen eius ibi. et loquere ad sacerdotes leuitas aut ad iudicem, quicumque factus fuerit in diebus illis, et requirentes nuntiabunt tibi iudicium et facies secundum omne praeceptum, quodcumque nuntiauerint tibi qui sunt in loco illo, in quo elegit dominus deus tuus inuocari nomen illius ibi, et obserua te nimis. facies secundum omnia quaecumque constituerunt tibi. secundum legem et secundum iudicium quodcumque dixerint facies, non declinabis a uerbo quodcumque nuntiauerint tibi, facies quodcumque indicauerint tibi, non declinabis dextra aut sinistra. et homo quicumque fecerit in superbia, ne audiat sacerdotes adstantes officia exhibere in nomine domini dei aut iudex quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et tolles malum de Israel. et omnis populus audiens timebit et non impie aget ultra.
[*]( 4 Dent. 17, 5—7 16 ib. 17, 8—13 ) [*]( 2 in om. Latinius 7 hoccidendum 8 maligno (ii m. rec.) rI • 10 Moysis v 11 idololatram v pere 12 uoluerit (\' m. rec.) 18 deo ei] inquam add. s. 1. m. rec. 14 si ius si iusta 15 Moysis v 16 ascendens quocumque (1! m. rec.) 17 loquere Vv, uenies ..lcem Latinius, ελεύση LXX 20 omnem 28 iudex (icem m. rec.) ) 76
Sed dicis: isto in loco deo deuotissimus Moyses quomodo sacerdotum fecit mentionem, sic et iudicis. proba te super nos factum iudicem, proba ad hoc te constitutum imperatorem, ut nos armis tuis ad omnem implendam uoluntatem amici tui diaboli perduceres. cum probare non possis, . quia praeceptum sit tibi non solum non dominari episcopis, sed et ita eorum oboedire statutis, ut si subuertere eorum decreta temptaueris, si fueris in superbia conprehensus, morte mori iussus sis, quomodo dicere poteris iudicare te posse de episcopis, quibus nisi oboedieris, iam, quantum apud deum, mortis poena fueris multatus? cum haec ita sint, tu, qui es profanus, ad dei domesticos quare istam tibi sumis dei sacerdotum auctoritatem, cum etiam ipsos iudices Iudaeos tunc, quando in lege manebant dei, ex genere habere permiserit suo? si enim, inquit Moyses, dixeris, statuam supra me principem, quomodo et reliquae gentes quae in circuitu meo, constituens constitues super te ipsum principem quemcumque elegerit dominus deus tuus. ipsum de fratribus uestris constitues. non poteris constituere super te hominem alienigenam, quoniam non est frater uester. et subsequitur, cur noluerit alienigenam fieri principem, ne scilicet ad sectam suam traheret alios. propterea dicit: ne reuoces nos in Aegyptum, hoc est ad idolorum cultum, quasi is qui, inquam, tibi usurpasti hanc auctoritatem quam tibi deus non tradidit. et si traderet et inter te esse permitteret, primo in loco Christianum te esse oportuerat, quia scelus esset alienigenam dei seruos iudicare, inimicum religionis domesticos dei. deinde si fuisses Christianus et te participem censuisset deus sacerdotibus fieri ad regendum populum eius, accipe qualem te [*]( 14 Deut. 17, 14. 15 22 ib. 17, 16 ) [*]( 9 posse* (s eras.) 12 istam v, quistu V, quaeso tu fort. tibi om. v sumis] in add. s. I. m. rec. et v sacerdotum scripsi, sacerdotem Vv 19 alienigenem (* m. rec.) 22 reuocet v 23 quasi is qui inquam scripsi, quasi quia inquam V, quasi dicat quis es tu inquam qui V m. rec. et v; ef. p. 77, 10 tamquam is 25 inter] in coni. Latinius 28 partipem 29 regendum coni. Tilius, gerendum Vv )
77
esse praeceperit. et erit cum sederit in principatu suo, scribet ei deuteronomium hoc in libro ante sacerdotes et leuitas, et erit cum ipso, et legetis ei omnes dies uitae eius, ut discant timere dominum deum tuum, custodire omnia mandata haec et iustificationes has facere, ut non extollatur cor eius a fratribus eius et non transgrediatur a mandatis dextra aut sinistra, ut longiturni temporis sit in principatu suo ipse et filii eius cum ipso in filiis Israel. quid tu huiusmodi habes nisi omnia contraria, nisi cuncta quae dei inpugnent domum ? primo es haereticus, deinde persecutor dei domesticorum; conatus es ac conaris ad Athanasium iugulandum, tamquam is homo, qui non memineris scriptum: si fuerit homo odiens proximum et insidiatur eum et surrexerit in eum et percusserit eum animo et mortuus fuerit et fugerit in unam ciuitatum harum, mittent seniores ciuitatis illius, et accipient eum inde et tradent eum in manus exquirentium sanguinem, et morietur. non parces oculo tuo super eum et mundabis sanguinem innocentis ex illis, et bene tibi erit, et iterum: non manebit testis unus in testificationem aduersus hominem secundum omnem iniquitatem et secundum omne peccatum quodcumque peccatur. in ore duorum testium aut trium stabit omnis sermo. si autem steterit testis iniustus aduersus hominem detrahens ei iniqui. tatem, stabunt duo homines, quibus est ipsis contradictio, ante dominum et ante sacerdotem et in conspectu iudicis quicumque fuerit in diebus illis. et interrogabunt diligenter iudices, et ecce testis iniustus testificatus est iniqua, resistens aduersus fratrem suum, et facite ei, quemadmodum nequiter egit facere aduersus fratrem suum, et auferes iniquum ex uobis ipsis. et ceteri audientes timebunt, et non adponent amplius facere uerbum malignum hoc in uobis. non parces oculis tuis super eum, animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede. cum
[*]( 1 Deut. 17, 18—20 12 ib. 19, 11—13 18 ib. 19, 15-20 ) [*]( 1 scribet scripsi, scribe Vv ei om. v 2 deuteronomium scripsi, deuteronomio V, in deuteronomio ante et erit 1. 1 transponit v; xat. γράψετ avrdo to δευτρονόμιου του̃το flg βιβλιου LXX 3 eis scr. cff Coleti 20 peccator 25 quilllque ) 78
cernas haec fieri de te homicida deum statuisse, dicas quaeso, quid sit aliud dicere: damnate eum, quem scitis innocentem, facite contra dei mandata, nisi, euellite corda, tollite uobismet sensus, ultro iugulate uestras animas, licet uidentes quia fouea sit fingite uos caecos, praecipitesque uosmet date in aeternam uoraginem, mergite in eam foueam, a qua non uos eripi posse cernitis, uobis ipsis uitam auferte, sumite perpetuam mortem? quid est aliud dicere fac quod deus fieri prohibuit nisi estote inimici deo, adquirite uobis diabolum amicum, date operam ne consequamini paradisum, ne denique regnum caelorum quod uobis promisit, si mandata eius seruaueritis, deus; amate inferna, diligite stagnum ardentem, desiderate esse cum omnibus qui sunt semper dantes poenas, desiderate dici homines diaboli.
Haec sunt praemia quae tua egregia conquirunt consilia, haec illa optima quae mortem pariunt sempiternam, haec quae demergunt hominem caelo iam proximum ad inferna. adhuc non sciebas scriptum, ut ad haec nos rogares mala gerenda? non erit in sacco tuo pondus et pondus, maius aut minus. non erit in domo tua mensura et mensura maior et minor. pondus uerum et iustum erit tibi, et mensura uera et iusta erit tibi, ut multorum dierum sis et bene tibi sit super terram, quam dominus deus tuus dabit tibi in sorte, quoniam abominabilis est domino deo tuo omnis qui facit haec, omnis qui facit iniqua. pondera integra et mensuras iustas qui non seruauerit abominabilis cum esse sacris referatur litteris, credo nos acceptissimos tunc fore putasti, si iniuste (in) eum protulissemus iudicium. Moyses, maledictus, inquit, qui transfert terminos proximi. proximi auellere et de loco transferre in locum prohibemur terminos, et pondus, egredimini, dicis, dei sacerdotes, terminos iustitiae. maledictus, inquit spiritus sanctus ore Moysi, quicumque declinauerit iudicium [*]( 19 Deut. 25, 13-16 28 ib. 27, 17 81 ib. 27, 19 ) [*]( 10 paradysum 16 pariant V; em. v 17 demergant V; em. v 1 19 erat (\' m. rec.) saccao 26 abominabilem eum esse cum v . in 28 iniuste eum (III m. rec.) V, imustum fort. protulisemus (\' m. rec.) 29 evellere v )
79
aduenae, orphani et uiduae, et tu ludos tibi praebens de nostro sanguine dixisti: punite eum quem ignoratis deliquisse. noluimus, Constanti, esse tecum maledicti, te magis cupientes sumus nobiscum benedictum in sancta inueniri ecclesia. non tuam audimus uocem, quae nos dei incurrere offensam prouocat, sed audimus Moysis serui domini dicentis: et erit, si non audieritis uocem domini dei uestri, custodire et facere omnia mandata eius, quaecumque ego mandabo tibi hodie, et uenient super te omnes maledictiones hae et inuenient te. maledictus tu in ciuitate, maledictus tu in agro, maledictae apothecae tuae et quae sunt reliqua tua, et maledicti filii tui uentris et nascentia terrae tuae, armenta boum tuorum et greges ouium tuarum, maledictus tu in gressu tuo. mittet tibi dominus taedium et thlipsen et anxietatem in omnia, quocumque inmiseris manum tuam, quaecumque facies, quaecumque disperdat te in breui propter nequitiam studiorum tuorum. si non sunt mala studia falsa mittere crimina, persequi dei cultores, dei idololatriam introducere in ecclesiam, manu militari iugulare credentes in unicum dei filium, poterunt haec maledicta non te ac tecum adprehendere currentes.