Fragmenta
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
Hieronymna, Chronic. ad a. Ahr. 2333: Crispus et Constantinus filii Constantini et Licinius adulescens Licini Augusti filius Constantini ex sorore nepos Caesares appellantur. quorum Crispum Lactantius Latinis litteris erudiuit uir omnium suo tempore eloquentissimus. sed adeo in hac uita pauper, ut plerumque etiam necessariis indiguerit.
Prospcr Tiro (Aquitanus), Epitoma Chronieon f. 1001 (ad a. post pass. Domini CCLXXXIX, Sabino et Rufino coss.), Chron. min. sacc. IV. Y. VI. VII. ed. Mommsen, uol. I fasc. 2 (1892) p. 44.9: Crispus et Constantinus filii Constantini et Licinius adulescens Licinii Augusti filius ex sorore Constantini Caesares appellantur. quorum Crispum Lactantius erudiuit uir omnium suo tempore eloquentissimus. sed adeo iu hac uita pauper, ut plerumque etiam necessariis indiguerit. [*]( 18 quorum-indiguerit (20) om. cod. Vaticanus saec VI )
Hicronymus, Epist. LXX 5 (I 427 n): Septem libros Aduersus gentes Arnobius edidit totidemque discipulus eius Lactantius, qui De ira quoque et opificio dei duo uolumina condidit: quos si legere uolueris, dialogorum Ciceronis in eis ὲπιοτομήν reperies.
Hieronymus, Comment. in Ezech. XI, XXXVI (V 422 D): Neque enim iuxta Judaicas fabulas, quas illi δευτεμώσει appellant, gemmatam et auream de caelo expectamus Ierusalem... quod et multi nostrorum et praecipue Tertulliani liber qui inscribitur De spe fidelium et Lactantii Institutionum uolumen septimum pollicetur. [*](ad. Inst. VII 24, 6 addendum)