Fragmenta
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
Hieronymus, Comment. in epist. ad Galat. l. II praefat. (VII 425 Vall.): Quod in primo Commentariorum ad Galatas libro cum de gentium proprietatibus disputarem, intactum reliqueram, nunc in secundo reddendum uidetur, qui sint Galatae uel quo et unde transierint ... Lactantii nostri quae in tertio ad Probum uolumine de hac gente opinatus sit uerba ponemus. Galli inquit antiquitus a candore corporis Galatae nuncupabantur et Sibylla sic eos appellat. quod significare uoluit poeta, cum ait: \'tum lactea colla Auro innectuntur\', cum posset dicere \'candida\'. hinc utique Galatia prouincia, in quam Galli aliquando uenientes cum Graecis se miscuerunt. unde primum ea regio Gallograecia, post Galatia nominata est. nec mirum si hoc ille de Galatis dixerit et occidentales populos tantis in medio terrarum spatiis praetermissis in Orientis plaga consedisse memorarit, cum constet Orientis contra et Graeciae examina ad Occidentis ultima peruenisse. [*](de epistulis ad Probum cf. Ueber die Entstehungsverhaltnisse der Prosaschriften des Lact... p. 125 s. 8 Sibylla] cf. Orac. Sibyll. III 485. 509. 599. V 340 9 poeta] Verg. Aen. VIII 660 s. loco Lactantii (uel potius HieronymiJ usus est Isidorus, Orig. IX 2, 68: Galatae ... Graecis admixti primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae nuncupantur (idem XIV 3, 40); § 104: Galli a candore corporis nuncupati sunt: faka enim graece lac dicitur. unde et Yergilias (Sibylla codd. quidam) sic eos appellat, cum ait de iis: \'tum lactea colla Auro innectuntur\'. )
Rufinus, Comment. in metra Terent., GL. VI 564, 7-565, 2 K.: Firmianus ad Probum de metris comoediarum sic dicit: nam quod de metris comoediarum requisisti, et ego scio plurimos existimare Terentianas uel maxime fabulas metrum non habere comoediae Graecae, id est Menandri Philemonos Diphili et ceterorum, quae trimetris uersibus constat. nostri enim ueteris comoediae scriptores in modulandis fabulis sequi maluerunt, Eupolin Cratinum Aristophanem. prologos igitur et primarum scaenarum actiones trimetris conprehenderunt, deinde longissimos id est tetrametros subdiderunt, qui appellantur quadrati. in consequentibus deinceps uariauerunt: modo enim trimetros, modo addito quadrante uel semisse posuerunt, id est uel semipede adiecto uel integro pede iambo uel sesquipede. haec per medios actus uarie, rursus in exitu fabularum quadratos, quales diximus in secunda scaena. sed idem quadrati cum sedecim syllabis constare debeant, tamen plerumque fiunt uiginti aut amplius syllabarum. hinc putantur metro carere nec lege ulla contineri. — Mensuram esse in fabulis Terentii et Plauti et ceterorum comicorum et tragicorum dicunt Cicero Scaurus Firmianus eqs. [*](de hoc Lactantii loco, quo etiam Marius Vtctorinus, Art. gramm. II 3 (cf. Gr. Lat. VI 78, 19. 556, 22 K; Keilius p. XXVI) usus est cf. Osannus, Beitr. e. griech. u. röm. Litteraturgesch. II (1839) p. 366 s.; Hensius, Act. societ. phil. Lips. IV (1875) p. 139 adn. **; Leo, Hermes XXIV (1889) p. 293 adn. 1; dedi ex recensione Keilii, cuius cf. appar. erit, )
Hieronymus, Comntent. in epist. ad Galat. 1. II c. IV (VII 450 D): ... multi per inperitiam Scripturarum, quod