Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid de deo? num facile est comprehendere quemadmodum uigeat sine corpore? quodsi deos esse credunt, qui si sunt, utique animae sunt expertes corporum, necesse est humanas animas eadem ratione subsistere, quoniam ex ipsa ratione ac prudentia intellegitur esse quaedam in homine ac deo similitudo.
denique illut argumentum, quod etiam Marcus Tullius uidit, satis firmum est, ex eo aeternitatem animae posse dinosci, quia nullum sit aliud animal quod habeat notitiam aliquam dei, religioque sit paene sola quae hominem discernat a mutis: quae cum in hominem solum cadit, profecto testatur id adfectare nos, id desiderare, id colere quod nobis familiare, quod proximum sit futurum.