Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

similiter deus non aspectu nobis alioue fragili sensu conprehendendus est, sed mentis oculis intuendus, cum opera eius praeclara et miranda uideamus.

nam illos qui nullum omnino deum esse dixerunt non modo philosophos, sed ne homines quidem fuisse dixerim, qui mutis simillimi ex solo corpore constiterunt nihil cernentes animo et ad sensum corporis cuncta referentes, qui nihil putabant esse nisi quod oculis contuebantur.

et quia uidebant aut bonis accidere aduersa aut malis prospera, fortuito geri omnia crediderunt et natura mundum, non prouidentia constitutum. hinc iam prolapsi sunt ad deliramenta, quae talem sententiam necessario sequebantur.

quodsi est deus et incorporalis et inuisibilis et aeternus, ergo non idcirco interire animam credibile est, quia non uidetur, postquam recessit a corpore, quoniam constat esse aliquid sentiens ac uigens quod non ueniat sub aspectum.

at enim difficile est animo comprehendere quemadmodum possit anima [*](BRHSPJ 1 rnel PJ ipso om. P . 2 dum H uideretur edd. 3 suorum om. HP fecit (e ex a m. 2) H 4 uis] multa uis B appareret BP uideretur (exp. m. 3) B, uiderreltur P3 est om. P 5 odoruentus B ut] et H et om. S 6 dum P oculis B uenire B 7 et om. P 9 sensosque Bl, corr. B3 11 a nobis S alioue** (ro ? er.) B sensu fragili B 12 intuendus] intuendus est H 14 deum d esse1 P2 15 ex om. S 16 animo s & (i. e. sed corr. m. 3; om. ad) P et] sed S 17 esse nisi quod] nisi esse quod esse H 19 fortuito HS1, fortuitu BBS2, -tu ex -to P 21 qurila* ex quae B2 sequebatur H d 24 secessit B, recessit (corr. m. 2) S sentiens] constans et sentiens 8 26 cojpraehendere B possit-quemadmodum (612, 3) om. S animus P ) [*]( 39* )

612
retinere sensum sine iis partibus corporis in quibus inest officium sentiendi.

quid de deo? num facile est comprehendere quemadmodum uigeat sine corpore? quodsi deos esse credunt, qui si sunt, utique animae sunt expertes corporum, necesse est humanas animas eadem ratione subsistere, quoniam ex ipsa ratione ac prudentia intellegitur esse quaedam in homine ac deo similitudo.

denique illut argumentum, quod etiam Marcus Tullius uidit, satis firmum est, ex eo aeternitatem animae posse dinosci, quia nullum sit aliud animal quod habeat notitiam aliquam dei, religioque sit paene sola quae hominem discernat a mutis: quae cum in hominem solum cadit, profecto testatur id adfectare nos, id desiderare, id colere quod nobis familiare, quod proximum sit futurum.

an aliquis cum ceterarum animantium naturam considerauerit, quas pronis corporibus abiectas in terramque prostratas summi dei prouidentia effecit, ut ex hoc intellegi possit nihil eas rationis habere cum caelo, potest non intellegere solum ex omnibus caeleste ac diuinum animal esse hominem, cuius corpus ab humo excitatum, uultus sublimis, status rectus originem suam quaerit et quasi contempta humilitate terrae ad altum nititur, quia sentit summum bonum in summo sibi esse quaerendum memorque condicionis suae, qua deus illum fecit eximium, ad artificem suum spectat? quam spectationem Trismegistus θεοπτίαν [*](EPITOME 9-613, 6] c. 65, 4. ) [*](AUCTORES 7] de legg. I 8,24. 23 Trismegistus] ? ) [*](BBHSP] 1 his HP inest] est P 2 nam H 3 do sese P1, corr. P2 6 prouidfentia (s. l. e$pru-j B3 7 Marcus om. RH 8 firm**um (at er.) H 9 hebeat H 10 religioquae BPl, a del. P1* penae B1, paen*e B3 sola om. P hominem bis, sed prius expunx. B 11 a mutis om. B cum] etiam B cadit B; cadat edd. 13 an s. I. B m. 1 uel 2 15 abiectus SI, abiectis S2, abiectis P protii\'dentia JBS 16 efficit RP, corr. P3 rutl P2 rationes HP1, corr. P3 18 hominum BxPl, corr. B7P2 20 contempta* (a ex u, et d er.) P terra (terrae Hi) m 21 esse sibi SP 22 quia S ad om. P 23 quam spectationem om. P expectationem H θεοπτίαν Fritzschius, adde frg. Hermet. ap. Stob. florileg. 11,23 oT; av o OEÒÇ rljv θεοπτιϰὴ δωρήσεταιΒuvautv, OmbA in ras., in mg. di inspectionem B, θεοΙΙιda R, ΘΕΩΠΙΔΑ (HH- P) HSP; θειοριαν edd. )

613
rectissime nominauit: quae in mutis animalibus nulla est.