Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid uoce clarius aut uento fortius aut odore uiolentius? haec tamen cum per aerem feruntur ad sensusque nostros ueniunt et eos potentia sua inpellunt, non cernuntur acie luminum, sed aliis corporis partibus sentiuntur.
similiter deus non aspectu nobis alioue fragili sensu conprehendendus est, sed mentis oculis intuendus, cum opera eius praeclara et miranda uideamus.