Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam cum liceat nobis iucundissimis frui uoluptatibus, nonne sensu carere uideamur, si malimus in humilitate, in egestate, in contemptu, in ignominia uiuere aut ne uiuere quidem, sed dolore cruciari et emori, ex quibus malis nihil amplius adsequamur quo possit uoluptas omissa pensari?

si autem uirtus malum non est facitque honeste, quod uoluptates uitiosas turpesque contemnit., et fortiter, quod nec dolorem nec mortem timet, ut officium seruet, ergo aliquod maius bonum adsequatur necesse est quam sunt illa quae spernit. at uero morte suscepta quod ulterius bonum sperari potest nisi aeternitas?

Transeamus nunc uicissim ad ea quae uirtuti repugnant, ut etiam ex his inmortalitas animae colligatur.