Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
si ergo uirtus et prohibet iis bonis [*](EPITOME 6-19] c. 65, 5. 19—614, 15] c. 65, 2 s. ) [*](BR(—5)HSP] 3 notitia, sed - del. tn. 1? S sed] sed et H 5 in natura desinit R 6 non om. S 8 cum om. P natura B 9 atque] et B consta (corr. m. 3?) P igne P 10 *caelo (a er.) P quae S 11 sunt om. S 13 ponderosas, om. sunt, S 14 et] ut Heumannus uitam] uita H 15 esse sine igne non potest sic *H (non ? er.) uita in mg. P2 16 uita] nec uita codd. recent., Heumannus, sed cf. BttCtwmamnum 19 uitam] ad uitam H magnum argumentum B 20 qui P1, corr. P3 22 mu*tis (1 er.) P 23 uoluntatem H 25 aceruis Bl, corr. B2 26 iis edd., tois B3S2, his HP )
nam cum liceat nobis iucundissimis frui uoluptatibus, nonne sensu carere uideamur, si malimus in humilitate, in egestate, in contemptu, in ignominia uiuere aut ne uiuere quidem, sed dolore cruciari et emori, ex quibus malis nihil amplius adsequamur quo possit uoluptas omissa pensari?
si autem uirtus malum non est facitque honeste, quod uoluptates uitiosas turpesque contemnit., et fortiter, quod nec dolorem nec mortem timet, ut officium seruet, ergo aliquod maius bonum adsequatur necesse est quam sunt illa quae spernit. at uero morte suscepta quod ulterius bonum sperari potest nisi aeternitas?
Transeamus nunc uicissim ad ea quae uirtuti repugnant, ut etiam ex his inmortalitas animae colligatur.
uitia omnia temporalia sunt: ad praesens enim commouentur. irae impetus recepta ultione sedatur, libidinis uoluptas corporis finis est, cupiditatem aut satietas earum rerum quas expetit aut aliorum affectuum commotiones interimunt, ambitio postquam honores quos uoluit adepta est, consenescit; item cetera uitia consistere ac permanere non possunt, sed ipso fructu quem expetunt finiuntur.
recedunt ergo et redeunt. uirtus autem sine ulla intermissione perpetua est nec discedere ab eo potest qui eam semel cepit. nam si habeat interuallum, si aliquando carere ea [*](BHSPj 1 q: P1, q: P3 3 iudicare S 4 effugiendo, om. et, H e 5 aeque] que H, eacp (e s. I. m. 2) S malulr (i. e. mus s. I add. m. 2) S si n (i. e. non) S 6 \'sensu\' B3 7 uidemur H humilitate B in (ante egestate) om. B contejntu B7 8 aut] an ac ? dolere BH 9 emori S, mori cett., sed cf. V 13, 2. 15 rex\' B adsequemur B 10 onuissa (n ? er.) B 11 uoluptates (e ex i m. 2) S contemnet B 12 for*titer (0 ex u m. 1 ?, i er.) P 13 adsequamur H 14 illi H spernimus H a*t (u ? er.) B, aut II 15 aeternitatis S 17 colli- 11 gatur (i ex e m. 2) H 19 sedartl (i. e. tur s. I. add. m. 2) S, sedantur P fort. finis post libidinis traiciendum 21 intermittunt P 25 nec] ac H potest] non potest H qui* Ca er.) B 26 capit P ea carere SP )
non est igitur conprehensa, si deserit, si aliquando secedit: cum uero sibi domicilium stabile conlocauit, in omni actu uersari eam necesse est nec potest fideliter depellere uitia et fugare, nisi pectus quod insedit perpetua statione munierit.
ipsa ergo uirtutis perpetuitas indicat humanum animum, si uirtutem ceperit, permanere, quia et uirtus perpetua est et solus animus humanus uirtutem capit.