Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ea uero quae ponderosa sunt, ad mortem deprimunt, et quae leuia sunt, ad uitam subleuant, quia uita in summo est, mors in imo. et ut lux esse sine igni non potest, sic uita sine luce. ignis igitur elementum est lucis ac uitae: unde apparet hominem qui eo utitur, immortalem sortitum esse condicionem, quia id illi familiare est quod facit uitam.
uirtus quoque soli homini data magno argumento est inmortales animas esse. quae non erit secundum naturam, si anima extinguitur; huic enim praesenti uitae nocet. nam uita ista terrena, quam communem cum mutis animalibus ducimus, et uoluptatem expetit, cuius fructibus uariis ac suauibus delectatur, et dolorem fugit, cuius asperitas naturam uiuentium acerbis sensibus laedit et ad mortem perducere nititur, quae dissoluit animantem.