Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cum autem sapientia, quae soli homini data est, nihil aliut sit quam notitia dei, apparet animam non interire neque dissolui, sed manere in sempiternum, quia deum, qui sempiternus est, et quaerit et diligit, ipsa cogente natura sentiens uel unde orta sit uel quo reuersura.

praeterea non exiguum inmortalitatis argumentum est quod homo solus caelesti elemento utitur. nam cum rerum natura his duobus elementis, quae repugnantia sibi atque inimica sunt, constet, igni et aqua, quorum alterum caelo, alterum terrae adscribitur, ceterae animantes quia terrenae mortalesque sunt, terreno et graui utuntur elemento, homo solus ignem in usu habet, quod est elementum leue sublime caeleste.

ea uero quae ponderosa sunt, ad mortem deprimunt, et quae leuia sunt, ad uitam subleuant, quia uita in summo est, mors in imo. et ut lux esse sine igni non potest, sic uita sine luce. ignis igitur elementum est lucis ac uitae: unde apparet hominem qui eo utitur, immortalem sortitum esse condicionem, quia id illi familiare est quod facit uitam.

uirtus quoque soli homini data magno argumento est inmortales animas esse. quae non erit secundum naturam, si anima extinguitur; huic enim praesenti uitae nocet. nam uita ista terrena, quam communem cum mutis animalibus ducimus, et uoluptatem expetit, cuius fructibus uariis ac suauibus delectatur, et dolorem fugit, cuius asperitas naturam uiuentium acerbis sensibus laedit et ad mortem perducere nititur, quae dissoluit animantem.

si ergo uirtus et prohibet iis bonis [*](EPITOME 6-19] c. 65, 5. 19—614, 15] c. 65, 2 s. ) [*](BR(—5)HSP] 3 notitia, sed - del. tn. 1? S sed] sed et H 5 in natura desinit R 6 non om. S 8 cum om. P natura B 9 atque] et B consta (corr. m. 3?) P igne P 10 *caelo (a er.) P quae S 11 sunt om. S 13 ponderosas, om. sunt, S 14 et] ut Heumannus uitam] uita H 15 esse sine igne non potest sic *H (non ? er.) uita in mg. P2 16 uita] nec uita codd. recent., Heumannus, sed cf. BttCtwmamnum 19 uitam] ad uitam H magnum argumentum B 20 qui P1, corr. P3 22 mu*tis (1 er.) P 23 uoluntatem H 25 aceruis Bl, corr. B2 26 iis edd., tois B3S2, his HP )

614
hominem quae naturaliter adpetuntur et ad sustinenda mala inpellit quae naturaliter fugiuntur, ergo malum est uirtus et inimica naturae stultumque iudicari necesse est qui eam sequitur, quoniam se ipse laedit et fugiendo bona praesentia et adpetendo aeque mala sine spe fructus amplioris.

nam cum liceat nobis iucundissimis frui uoluptatibus, nonne sensu carere uideamur, si malimus in humilitate, in egestate, in contemptu, in ignominia uiuere aut ne uiuere quidem, sed dolore cruciari et emori, ex quibus malis nihil amplius adsequamur quo possit uoluptas omissa pensari?