Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
denique Tullius expositis horum omnium de inmortalitate ac morte sententiis nescire se quid sit uerum pronuntiauit. harum inquit sententiarum quae uera sit, deus aliqui uiderit. et rursus alibi quoniam utraque inquit earum sententiarum doctissimos habuit auctores nec quid certi sit diuinari potest —.
uerum nobis diuinatione opus non est, quibus ueritatem diuinitas ipsa patefecit.
Aliis itaque argumentis, quae nec Plato nec ullus alius inuenit, animarum aeternitas probari ac perspici potest: quae nos breuiter colligemus, quoniam properat oratio ad enarrandum iudicium dei maximum, quod in terra propinquante saeculorum fine celebrabitur.
ante omnia, quoniam deus ab [*](AUCTORES 6] Tusc. I 16, 38. 14] ibid. I 11, 23. 16] ex libr. incert. frg. 11. ) [*](- BBHSPJ 1 quod - subtile (suptile unus B) s. 1. PJ tenerum H 2 uerum H indiuiduum] in diuinum H 4 preuolare HI, puolare JBT5 5 sententiam H 7 tradit BSP primum ante tradit S, om. P 9 contione H 10 dicearchus BSP, dichearcus H primum H 11 postremus B, om. H 12 denique] denique et H edd. 13 ac morte ac H morte (e ex i ? m. 2 ?) P 14 se] si Bx (corr. B2) R 15 aliquit H, aliqd (d add. m. 2) S 17 post nec eras. quid ut uid. 20 Aliis scripsi, srhis , B3, his RllSP; eadem uocabula aliis et his (uel iis) permutata sunt I pag. 541, 20 (ubi iis in textu dclendtlm) cultus (corr. m. 3) P 22 colligemus ex collogimus ll, collegimus P pperat P7 23 nolui appropinquante, cf. c. 14, 3; 15, 7 )
quid uoce clarius aut uento fortius aut odore uiolentius? haec tamen cum per aerem feruntur ad sensusque nostros ueniunt et eos potentia sua inpellunt, non cernuntur acie luminum, sed aliis corporis partibus sentiuntur.