Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
denique Tullius expositis horum omnium de inmortalitate ac morte sententiis nescire se quid sit uerum pronuntiauit. harum inquit sententiarum quae uera sit, deus aliqui uiderit. et rursus alibi quoniam utraque inquit earum sententiarum doctissimos habuit auctores nec quid certi sit diuinari potest —.
uerum nobis diuinatione opus non est, quibus ueritatem diuinitas ipsa patefecit.
Aliis itaque argumentis, quae nec Plato nec ullus alius inuenit, animarum aeternitas probari ac perspici potest: quae nos breuiter colligemus, quoniam properat oratio ad enarrandum iudicium dei maximum, quod in terra propinquante saeculorum fine celebrabitur.