Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

haec fere Platonis collecta breuiter, quae aput ipsum late copioseque explicantur. in eadem sententia fuit etiam Pythagoras antea eiusque praeceptor Pherecydes, quem Cicero tradidit primum de aeternitate animarum disputauisse.

qui omnes licet eloquentia excellerent, tamen in hac dumtaxat contentione non minus auctoritatis habuerunt qui contra hanc sententiam disserebant, Dicaearchus primo, deinde Democritus, postremo Epicurus, adeo ut res ipsa de qua inter se pugnabant in dubium uocaretur.