Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

neque enim potest aliter repudiare quae falsa sunt, eligere ac probare quae uera: sed si uel casu id efficeret, certissime philosopharetur, et quamuis non posset diuinis testimoniis illa defendere, tamen se ipsa ueritas inlustraret suo lumine.

quare incredibilis est error illorum qui cum aliquam sectam probauerint eique se addixerint, ceteras damnant tamquam falsas et inanes armantque se ad proeliandum nec quid defendere debeant scientes nec quid refutare incursantque passim sine dilectu omnia quae adferunt quicumque dissentiunt.

ob has eorum pertinacissimas contentiones nulla extitit philosophia quae ad uerum propius accederet: nam particulatim ueritas ab iis tota conprehensa est. factum esse a deo mundum dixit Plato: