Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

totam igitur ueritatem et omne diuinae religionis arcanum philosophi attigerunt, sed aliis refellentibus defendere id quod inuenerant nequiuerunt, quia singulis ratio non quadrauit, nec ea quae uera senserant in summam redigere potuerunt, sicut nos superius fecimus.

Unum est igitur summum bonum inmortalitas, ad quam capiendam et formati a principio et nati sumus. ad hanc tendimus, hanc spectat humana natura, ad hanc nos prouehit uirtus: quod bonum quia deprehendimus, superest ut etiam de ipsa inmortalitate dicamus.

Platonis argumenta quamuis ad [*]( 19 superius] c. 6, 1. ) [*](EPITOME 5 s.] c. 63, 8; 64, 6. 20-23] c. 65, 7 (immortalitatem-mentis). 24-609, 6] c. 63, 8; 64, 6. ) [*](AUCTORES § 13 (Epicurus)] cf. ad frg. 341 (pag. 228, 21). 14 s.] cf. Lucr. III 978 s. ) [*](BRHSPJ 2 duxit H capessandam B 3 aristo toleo R, cariston H, aristoteles S deseruit H 4 falsus om. R uoluptati* (s er.) S 5 male S pecudum B 6 fereades S 7 dicearcus BS 8 democritus B 10 discretarsl B2 illorsl P3 12 locis om. RS 13 palam] plana B 14 poenas quae] intel sic R feruntur (pr. u ex a) 82 17 nequiuerant R 18 rati R non quadrauit] inquadrauit S qui S senseuserant R 20 summumum bonunum R immortalitas (s in ras. ex tis ?) S 21 ad hanc] et ad (ad s. I. S2) SP \'tendimus om. P 22 ad S2 24 documenta S quamuis] quamuis argui H )

609
rem multum conferant, tamen parum habent firmitatis ad probandam et inplendam ueritatem, quoniam nec rationem totius mysterii magni consummauerat in unumque collegerat nec summum bonum conprehenderat. nam licet uerum de animae inmortalitate sentiret, tamen non ita de illa tamquam de summo bono disserebat.

nos igitur certioribus signis eligere possumus ueritatem, qui eam non ancipiti suspicione colligimus, sed diuina traditione cognouimus.