Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

totam igitur ueritatem et omne diuinae religionis arcanum philosophi attigerunt, sed aliis refellentibus defendere id quod inuenerant nequiuerunt, quia singulis ratio non quadrauit, nec ea quae uera senserant in summam redigere potuerunt, sicut nos superius fecimus.

Unum est igitur summum bonum inmortalitas, ad quam capiendam et formati a principio et nati sumus. ad hanc tendimus, hanc spectat humana natura, ad hanc nos prouehit uirtus: quod bonum quia deprehendimus, superest ut etiam de ipsa inmortalitate dicamus.