Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
inmortales esse animas Pherecydes et Plato disputauerunt: haec uero propria est in nostra religione doctrina. ergo Dicaearchus cum Democrito errauit, qui perire cum corpore ac dissolui argumentatus est.
esse inferos Zeno Stoicus docuit et sedes piorum ab inpiis esse discretas et illos quidem quietas ac delectabiles incolere regiones, hos uero luere poenas in tenebrosis locis atque in caeni uoraginibus horrendis: idem nobis prophetae palam faciunt. ergo Epicurus errauit, qui poetarum id esse figmentum putauit et illas inferorum poenas quae ferantur in hac esse uita interpretatus est.
totam igitur ueritatem et omne diuinae religionis arcanum philosophi attigerunt, sed aliis refellentibus defendere id quod inuenerant nequiuerunt, quia singulis ratio non quadrauit, nec ea quae uera senserant in summam redigere potuerunt, sicut nos superius fecimus.
Unum est igitur summum bonum inmortalitas, ad quam capiendam et formati a principio et nati sumus. ad hanc tendimus, hanc spectat humana natura, ad hanc nos prouehit uirtus: quod bonum quia deprehendimus, superest ut etiam de ipsa inmortalitate dicamus.
Platonis argumenta quamuis ad [*]( 19 superius] c. 6, 1. ) [*](EPITOME 5 s.] c. 63, 8; 64, 6. 20-23] c. 65, 7 (immortalitatem-mentis). 24-609, 6] c. 63, 8; 64, 6. ) [*](AUCTORES § 13 (Epicurus)] cf. ad frg. 341 (pag. 228, 21). 14 s.] cf. Lucr. III 978 s. ) [*](BRHSPJ 2 duxit H capessandam B 3 aristo toleo R, cariston H, aristoteles S deseruit H 4 falsus om. R uoluptati* (s er.) S 5 male S pecudum B 6 fereades S 7 dicearcus BS 8 democritus B 10 discretarsl B2 illorsl P3 12 locis om. RS 13 palam] plana B 14 poenas quae] intel sic R feruntur (pr. u ex a) 82 17 nequiuerant R 18 rati R non quadrauit] inquadrauit S qui S senseuserant R 20 summumum bonunum R immortalitas (s in ras. ex tis ?) S 21 ad hanc] et ad (ad s. I. S2) SP \'tendimus om. P 22 ad S2 24 documenta S quamuis] quamuis argui H )
nos igitur certioribus signis eligere possumus ueritatem, qui eam non ancipiti suspicione colligimus, sed diuina traditione cognouimus.