Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

siue igitur intereunt animae siue in aeternum manent, quam rationem continet cultus deorum aut a quo mundus constitutus est? cur aut quando aut quousque, quatenus homines aut quam ob rem procreati? cur nascuntur intereunt succedunt renouantur? quid dii ex cultibus eorum adsecuntur qui post mortem nihil futuri sunt? quid praestant, quid pollicentur, quid minantur aut hominibus aut diis dignum?

uel si manent animae post obitum, quid de iis faciunt facturiue [*](BHSP] 1 tum mirabili] et admirabili S, tam mirabili P1 edd., tam d in tam corr. P3 3 enim B spiritum P ci*ent (t er.) B, cient S, scitent P cur om. P fulgora IISP 4 i*m**bres (n et em er.) B, imbes H, inbres P cur scripsi, ut 0; aliud est ne 5 6 hominum H 7 inane H 9 ab aliqua maxima ratione H obwiiquam B7 10 uideamus H 11 regionum H 12 qui H 13 di (ex di,) P3 15 demus (mus m. 2, m in ras. ex b ?) P 16 pr. nec P 18 ipsi om. P 19 siue* (1 er.) B igitur] ergo H 20 ratione (~ m. 2) S 21 est om. P aut (ante quando) t. e. autem S 22 quatenus del. Heumannus, sed cf. Buenemannum et Woelfflinum, Archiu. lexicogr. et gramm. lat. V 407 aut om. P nascuntur] natura nascuntur H 23 quM1 P1 24 adsequuntur HSP 25 hominrbus P? 26 uet1 PJ obitum] mortem SP his HSP )

606
sunt? quid illis opus est thesauro animarum? ipsi illi ex quo fonte oriuntur?

quomodo aut quare aut unde multi sunt? ita fit ut si ab illa rerum summa quam superius conprehendimus aberraueris, omnis ratio intereat et ad nihilum omnia reuoluantur.

Quam summam quia philosophi non conprehenderunt, nec ueritatem conprehendere potuerunt, quamuis ea fere quibus summa ipsa constat et uiderint et explicauerint. sed diuersi ac diuerse illa omnia protulerunt non adnectentes nec causas rerum nec consequentias nec rationes, ut summam illam quae continet uniuersa et conpingerent et inplerent.

tacue est autem docere paene uniuersam ueritatem per philosophos et sectas esse diuisam. non enim sic philosophiam nos euertimus, ut Academici solent, quibus ad omnia respondere propositum est, quod est potius cauillari et inludere, sed docemus nullam sectam fuisse tam deuiam neque philosophorum quemquam tam inanem qui non uiderit aliquid ex uero.