Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cur etenim uentorum spiritus citent nubes? cur emicent fulgura, tonitrua mugiant, imbres cadant? cur fruges terra producat, uarios fetus alat? cur denique omnis natura rerum laboret, ne quid desit earum rerum quibus uita hominis sustinetur, si est inanis, si ad nihilum interimus, si nihil est in nobis maioris emolumenti deo?

quod si est dictu nefas nec putandum est fieri posse ut non ob aliquam maximam rationem fuerit constitutum quod uideas maxima ratione constare, quae potest esse ratio in his erroribus prauarum religionum et in hac persuasione philosophorum qua putant animas interire? profecto nulla.

quid enim habent dicere cur dii hominibus tam diligenter suis quaeque temporibus exhibeant? an ut illis far et merum demus et odorem turis et sanguinem pecudum? quae neque inmortalibus grata esse possunt, quia sunt fragilia, neque usui esse expertibus corporum, quia haec ad usum corporalium data sunt: et tamen si ea desiderarent, sibi ipsi possent exhibere, cum uellent.

siue igitur intereunt animae siue in aeternum manent, quam rationem continet cultus deorum aut a quo mundus constitutus est? cur aut quando aut quousque, quatenus homines aut quam ob rem procreati? cur nascuntur intereunt succedunt renouantur? quid dii ex cultibus eorum adsecuntur qui post mortem nihil futuri sunt? quid praestant, quid pollicentur, quid minantur aut hominibus aut diis dignum?

uel si manent animae post obitum, quid de iis faciunt facturiue [*](BHSP] 1 tum mirabili] et admirabili S, tam mirabili P1 edd., tam d in tam corr. P3 3 enim B spiritum P ci*ent (t er.) B, cient S, scitent P cur om. P fulgora IISP 4 i*m**bres (n et em er.) B, imbes H, inbres P cur scripsi, ut 0; aliud est ne 5 6 hominum H 7 inane H 9 ab aliqua maxima ratione H obwiiquam B7 10 uideamus H 11 regionum H 12 qui H 13 di (ex di,) P3 15 demus (mus m. 2, m in ras. ex b ?) P 16 pr. nec P 18 ipsi om. P 19 siue* (1 er.) B igitur] ergo H 20 ratione (~ m. 2) S 21 est om. P aut (ante quando) t. e. autem S 22 quatenus del. Heumannus, sed cf. Buenemannum et Woelfflinum, Archiu. lexicogr. et gramm. lat. V 407 aut om. P nascuntur] natura nascuntur H 23 quM1 P1 24 adsequuntur HSP 25 hominrbus P? 26 uet1 PJ obitum] mortem SP his HSP )

606
sunt? quid illis opus est thesauro animarum? ipsi illi ex quo fonte oriuntur?

quomodo aut quare aut unde multi sunt? ita fit ut si ab illa rerum summa quam superius conprehendimus aberraueris, omnis ratio intereat et ad nihilum omnia reuoluantur.

Quam summam quia philosophi non conprehenderunt, nec ueritatem conprehendere potuerunt, quamuis ea fere quibus summa ipsa constat et uiderint et explicauerint. sed diuersi ac diuerse illa omnia protulerunt non adnectentes nec causas rerum nec consequentias nec rationes, ut summam illam quae continet uniuersa et conpingerent et inplerent.

tacue est autem docere paene uniuersam ueritatem per philosophos et sectas esse diuisam. non enim sic philosophiam nos euertimus, ut Academici solent, quibus ad omnia respondere propositum est, quod est potius cauillari et inludere, sed docemus nullam sectam fuisse tam deuiam neque philosophorum quemquam tam inanem qui non uiderit aliquid ex uero.

sed dum contradicendi studio insaniunt, dum sua etiam falsa defendunt, aliorum etiam uera subuertunt, non tantum elapsa illis ueritas est quam se quaerere simulabant, sed ipsi eam potissimum suo uitio perdiderunt.

quodsi extitisset aliquis qui ueritatem sparsam per singulos per sectasque diffusam colligeret in unum ac redigeret in corpus, is profecto non dissentiret a nobis. sed hoc [*](3 superius] § 1. ) [*](EPITOME c.7,1-5.14] c.62,ss. (a sed cum); 64, 1 (-potuerunt). ) [*](BR(ab 19)HSP] 1 thensaurum sic H 7 conprehendere potuerunt] conpraehenderunt B conprehendere — adnectentes (9)] cophendentes, cetera om. S 8 et explicauerint om. HPI, in mg. et docuerint P3 Q omnia illa P causas] ad causas H 10 consequentias H, consequentia BSP1, consequentiarsl P3 nec rationes om. H summa illa P 11 et1 (antt conpingerent) B7 12 philosophos et] philosophorum S 13 sic-nos] sic philosophiam sic B philosophos S 15 cauillari (hoc est ad omnia respondere 14) scripsi, calumniari C; cf. Senec. epist. 111, 1 s.; Iitlian. ap. Augustin. op. itnpf. c. Iul. III 50 cauillo .. illudere; Cic. de or. III 31, 122 irridentes .. cauillantur ap. Funckium, Archiu. lexicogr. et gramm. lat. IV 79 s. inludere] inuideri H 16 quemquan sic H 17 uero, 82 18 sua* B, suae P1, e del. P3 19 a uera subuertunt denuo incipit cod. B (cf. 578, 7) 20 se quaerere] sequerere P e*am (n er.) B 22 diffusam om. S post ac 1 uel 2 litt. eras., quarum prior r uel p uel f, B )

607
nemo facere nisi ueri peritus ac sciens potest, uerum autem scire non nisi eius est qui sit doctus a deo.

neque enim potest aliter repudiare quae falsa sunt, eligere ac probare quae uera: sed si uel casu id efficeret, certissime philosopharetur, et quamuis non posset diuinis testimoniis illa defendere, tamen se ipsa ueritas inlustraret suo lumine.

quare incredibilis est error illorum qui cum aliquam sectam probauerint eique se addixerint, ceteras damnant tamquam falsas et inanes armantque se ad proeliandum nec quid defendere debeant scientes nec quid refutare incursantque passim sine dilectu omnia quae adferunt quicumque dissentiunt.