Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cum posset semper spiritibus suis immortalibus innumerabiles animas procreare, sicut angelos genuit, [*](EPITOME 24-599,2] c. 64,4 (ut cura hominis — mundo). ) [*](AUCTOBES § 7] Epicur. frg. 371 (pag. 250, 14). ) [*](BHS(ab 8)P] 1 colatis/enim (interpvmction. er. et w add. m. 2) P 2 *is (ante enim), h er., B qui intellegit colit haec B omnium rerum P 3 uerum om. P 4 inceptione perfectione om. P 8 u cum suo parente denuo incipit cod. S (fol. 160a) 9 uideaturque] ut uideatur H O 12 nulla re] nulla (corr. m. 3) P 14 faceret eumque] faceret ut (s. I. m. 3) eum P 15 tamquam (t ex i m. 2) P 17 oportebat H 19 7 (i. e. et) inseruit Slf 20 quawquam Ps libris om. H 21 docuimus] discussimus Heumanmis, sed cf. pag. 602, § 1 docuerim 22 quam (exp. m. 2) P, quia edd.; an (in) qua ? cr. pag. 585,26 prorpo\'situm P2 24 semper] semel HeumannttS, recte? )

598
quibus inmortalitas sine ullo malorum periculo ac metu constat, excogitauit tamen inenarrabile opus, quemadmodum infinitam multitudinem crearet animarum, quas primo fragilibus et inbecillis corporibus inligatas constitueret inter bonum malumque medias, ut constantibus ex utrisque natura uirtutem proponeret, ne immortalitatem delicate adsequerentur ac molliter, sed ad illut aeternae uitae ineloquibile praemium cum summa difficultate ac magnis laboribus peruenirent.

ergo ut eas grauibus et uexabilibus membris indueret, quoniam consistere in medio inani non poterant ponderibus et grauitate corporis deorsum premente, sedem illis ac domicilium primo condendum esse decreuit.

itaque lneflabili uirtute ac potentia praeclara mundi opera molitus est: suspensis in altitudinem leuibus elementis et grauibus in ima depressis et caelestia : firmauit et terrena constituit.