Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
is enim colit qui haec intellegit, is artificem rerum omnium, is uerum patrem suum debita ueneratione prosequitur qui uirtutem maiestatis eius de suorum operum inuentione inceptione « perfectione metitur.
quod planius argumentum proferri potest et mundum hominis et hominem sua causa deum fecisse, quam quod ex omnibus animantibus solus ita formatus est, ut oculi eius ad caelum directi, facies ad deum spectans, uultus cum suo parente communis sit uideaturque hominem deus quasi porrecta manu adleuatum ex humo ad contemplationem sui excitasse?
quid ergo inquit deo cultus hominis confert beato et nulla re indigenti? uel si tantum honoris homini habuit, ut ipsius causa mundum fabricaret, ut instrueret eum sapientia, ut dominum uiuentium faceret eumque diligeret tamquam filium, cur mortalem fragilemque constituit? cur omnibus malis quem diligebat obiecit, cum oporteret et beatum esse hominem tamquam coniunctum ac proximum deo et perpetuum, sicut est ipse, ad quem colendum et contemplandum figuratus est?