Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
denique homo non statim quam natus est rectus ingreditur, sed quadrupes primo, quia ratio corporis et huius praesentis uitae communis est nobis cum mutis animalibus: post deinde confirmatis uiribus erigitur et lingua eius in eloquium soluitur et mutum animal esse desinit.
quae ratio docet mortalem nasci hominem, postea uero inmortalem fieri, cum coeperit ex deo uiuere id est iustitiam sequi, quae continetur in dei cultu, cum excitauerit hominem deus ad aspectum caeli ac sui. quod tum fit, cum homo caelesti lauacro purificatus exponit infantiam cum omni labe uitae prioris et incremento diuini uigoris accepto fit homo perfectus ac plenus.