Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

et sicut terra ipsa fecunda est ad fruges pariendas, ita corpus hominis, quod adsumptum est e terra, generandi copiam facultatemque prodendae subolis accepit, ut quoniam (e) fragili materia formatus in aeternum manere non poterat, peracto temporalis uitae spatio cederet et illut, quod fragile atque inbecillum gerebat, perpetua successione renouaret.

cur igitur eum mortalem finxit et fragilem, cum illius causa mundum aedificasset? primum, ut infinita uis animarum gigneretur omnemque terram multitudine obpleret, deinde, ut proponeret homini uirtutem id est tolerantiam malorum ac laborum, per quam posset praemium inmortalitatis adipisci.

nam quia homo ex duabus rebus constat, corpore atque anima, quorum alterum terrenum est, alterum caeleste, duae uitae homini adtributae sunt, una temporalis, quae corpori adsignatur, altera sempiterna, quae animae subiacet.

illam nascendo accipimus, hanc adsequimur laborando ne immortalitas homini, ut ante diximus, sine ulla difficultate constaret; illa terrena est sicut corpus et ideo finitur, haec uero caelestis sicut anima et ideo terminum non habet; illam primam nescientes accipimus, hanc secundam scientes: uirtuti enim, non naturae datur, quia uoluit nos deus uitam nobis [*]( 20 ut ante dixirnus] pag. 598, 6. ) [*](EXPILATORES § 16-19] cf. Orientii commonit. I 43-58. ) [*](BHSP] 1 ex] et ex B 2 an praeparauerat ? spiritum ***|suum (suu ut uid. er.) B 3 ut] ut et S 5 adsumpta P1, corr. P2 6 est om. S eterra S prodendae (pru- H) BH, proereandae SP (cf.pag. 604,14; Epit. 56, 6 ad procreandos liberos), recte ? suboculis H, sobolis ex subulis P21, sobolis (pr. o ex u nł. 1 ?) S 7 e add. Heumannus conl. II 12, 3; an de excidit ? cf. II 10,12; cf. etiam figurare fingere facere sitn. ex uel de supra 1; II 10, 3. 5. 7. 13; Epit. 20, 12; 22, 2; de ira 10, 43; al. informatus P 8 cedere\'t\' P2 13 to*lenuitiam (l er.) H 14 laborum] dolorum H possit HS 15 adispisci H 10 alterum terrenum est om. HP 18 alt. quam H 19 et illam H 20 an constet ? 21 et om. S 23 accipimus — scientes om. S 24 nos om. S )

600
in uita conparare.

idcirco hanc praesentem dedit, ut illam ueram et perpetuam aut uitiis amittamus aut uirtute mereamur. in hac corporali non est summum bonum, quoniam sicut necessitate diuina nobis data est, ita rursus diuina necessitate soluetur: ita quod finem habet, summum bonum non habet.

in illa uero spiritali, quam per nos ipsi adquirimus. summum bonum continetur, quia nec malum potest habere nec finem. cui rei argumentum natura et ratio corporis praebet.

cetera namque animalia in humum uergunt, quia terrena sunt, nec capiunt immortalitatem, quae de caelo est, homo autem rectus in caelum spectat, quia proposita est illi immortalitas, nec tamen uenit, nisi tribuatur homini a deo: nam nihil interesset inter iustum et iniustum, siquidem omnis homo natus immortalis fieret. ergo immortalitas non sequella naturae, sed merces praemiumque uirtutis est.

denique homo non statim quam natus est rectus ingreditur, sed quadrupes primo, quia ratio corporis et huius praesentis uitae communis est nobis cum mutis animalibus: post deinde confirmatis uiribus erigitur et lingua eius in eloquium soluitur et mutum animal esse desinit.

quae ratio docet mortalem nasci hominem, postea uero inmortalem fieri, cum coeperit ex deo uiuere id est iustitiam sequi, quae continetur in dei cultu, cum excitauerit hominem deus ad aspectum caeli ac sui. quod tum fit, cum homo caelesti lauacro purificatus exponit infantiam cum omni labe uitae prioris et incremento diuini uigoris accepto fit homo perfectus ac plenus.