Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
et sicut terra ipsa fecunda est ad fruges pariendas, ita corpus hominis, quod adsumptum est e terra, generandi copiam facultatemque prodendae subolis accepit, ut quoniam (e) fragili materia formatus in aeternum manere non poterat, peracto temporalis uitae spatio cederet et illut, quod fragile atque inbecillum gerebat, perpetua successione renouaret.
cur igitur eum mortalem finxit et fragilem, cum illius causa mundum aedificasset? primum, ut infinita uis animarum gigneretur omnemque terram multitudine obpleret, deinde, ut proponeret homini uirtutem id est tolerantiam malorum ac laborum, per quam posset praemium inmortalitatis adipisci.
nam quia homo ex duabus rebus constat, corpore atque anima, quorum alterum terrenum est, alterum caeleste, duae uitae homini adtributae sunt, una temporalis, quae corpori adsignatur, altera sempiterna, quae animae subiacet.