Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
non est necesse nunc exsequi singula, quoniam in secundo libro uniuersa exsecuti sumus. lumina igitur posuit in caelo, quorum moderatio et claritas et motus aptissime ad utilitates uiuentium temperatus est, terrae autem, quam sedem uoluit esse, fecunditatem uaria gignendi ac proferendi dedit, ut ubertate frugum et herbarum et uirentium pro natura et usu cuiusque generis alimoniam ministraret.
tum perfectis omnibus quae ad condicionem mundi pertinebant, [*]( 16 in secundo libro] c. 9 ss. ) [*](BHSPj 1 constaret ? Thilo 2 ineuarrraMlc B2 3 procrearet H m 4 Dbecillis B, inbecillib: (m pro n m. 3) P inligatos H2 5 ut] et B utrirsque (i in ras. et s s. I. m. 2) B naturae SP; naturis edd. ; natura - uid. esse ablatiuus, cf. pag. 509,13; 600, 26 uirtute (~ m. 3) P 6 delicata Bx, corr. B2 7 sed] sed ut H inequabile fe ex e m. 3) P 8 supra ut add. cum P3 9 induerit (-it ex -&) P3 10 inaniw BJ 11 deorfsnim P2 praemente* (s ? er.) B isejdem B1, sediej 82 illis B1, illius (exp. m. 2) P 13 praeclaram H operam H 14 et (ante caelestia) om. H 16 uniuersa] omnia H 17 proposuit H moderationes SP claritates SP et (ante motus) om. H 18 aptissime om. S utilitatis P temperauit SP 19 an sedem (eorum) ? uariam H 20 ut] et B\', curro B3 ubertatem (-tè II) HPX, m del. P3 et (ante uirentium) om. SP uirentium] uirentium prouidentium H, uiuentium S 21 cuique S alimoniam (lras. ex d) P administraret SP, sed cf. Buenemannum 22 conditionem Bl, corr. B3 mundi] hominis BP, uiuendi Schoellius perti**nebant (ti er.) H )
et sicut terra ipsa fecunda est ad fruges pariendas, ita corpus hominis, quod adsumptum est e terra, generandi copiam facultatemque prodendae subolis accepit, ut quoniam (e) fragili materia formatus in aeternum manere non poterat, peracto temporalis uitae spatio cederet et illut, quod fragile atque inbecillum gerebat, perpetua successione renouaret.
cur igitur eum mortalem finxit et fragilem, cum illius causa mundum aedificasset? primum, ut infinita uis animarum gigneretur omnemque terram multitudine obpleret, deinde, ut proponeret homini uirtutem id est tolerantiam malorum ac laborum, per quam posset praemium inmortalitatis adipisci.
nam quia homo ex duabus rebus constat, corpore atque anima, quorum alterum terrenum est, alterum caeleste, duae uitae homini adtributae sunt, una temporalis, quae corpori adsignatur, altera sempiterna, quae animae subiacet.