Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ergo ut eas grauibus et uexabilibus membris indueret, quoniam consistere in medio inani non poterant ponderibus et grauitate corporis deorsum premente, sedem illis ac domicilium primo condendum esse decreuit.
itaque lneflabili uirtute ac potentia praeclara mundi opera molitus est: suspensis in altitudinem leuibus elementis et grauibus in ima depressis et caelestia : firmauit et terrena constituit.