Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Reddamus nunc rationem quare hominem ipsum fecerit: quod si philosophi scissent, aut defendissent illa quae uera inuenerant aut in maximos errores non incidissent.
haec enim summa, hic cardo rerum est, quem qui non tenuerit, ueritas illi omnis elabitur, hoc est denique, quod efficiat illis non quadrare rationem: quae illis si adfulsisset, si sacramentum hominis omne cognossent, numquam disputationes eorum et omnem philosophiam de transuerso Academia iugulasset.