Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

apparet ergo animantium causa mundum esse constructum, quoniam rebus iis quibus constat animantes fruuntur: quae ut uiuere, ut constare possint, omnia iis necessaria temporibus certis sumministrantur.

rursus ceteras animantes hominis causa esse fictas ei eo clarum est, quod homini seruiunt et tutelae eius atque usibus datae sunt, quoniam, siue terrenae sunt siue aquatiles, non sentiunt mundi rationem, sicut homo.

respondendum est hoc loco philosophis maximeque Ciceroni, qui ait: cur deus omnia nostra causa cum faceret, tantam uim natricum uiperarumque fe-\' cerit? cur tam multa pestifera terra marique disperserit?