Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

item qui uas aliquod instituit ac format, non propterea id facit, ut tantum fecisse uideatur, sed ut uas illut effectum capiat aliquod necessarium. similiter cetera quaecumque fiunt, non utique in superuacuum, sed ad usus aliquos utiles laborantur.

mundus igitur a deo factus est non utique propter ipsum mundum: neque enim aut calore solis aut lumine lunae aut adspiratione uentorum aut umore imbrium aut alimonia frugum, cum sensu careat. indiget.

sed ne illut quidem dici potest, quod deus propter se ipsum fecerit mundum, quoniam potest esse sine mundo, sicut fuit antea, et iis omnibus quae in eo sunt quaeque generantur deus ipse non utitur.

apparet ergo animantium causa mundum esse constructum, quoniam rebus iis quibus constat animantes fruuntur: quae ut uiuere, ut constare possint, omnia iis necessaria temporibus certis sumministrantur.

rursus ceteras animantes hominis causa esse fictas ei eo clarum est, quod homini seruiunt et tutelae eius atque usibus datae sunt, quoniam, siue terrenae sunt siue aquatiles, non sentiunt mundi rationem, sicut homo.