Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed hoc ideo, quia ignorant unum hominem a deo esse formatum putantque homines in omnibus terris et agris tamquam fungos esse generatos. at Hermes non ignorauit hominem et a deo et ad dei similitudinem fictum. sed redeo ad propositum.
nihil est, ut opinor, quod sit propter se ipsum factum, sed quidquid omnino fit, ad usum aliquem fieri necesse est. quis est enim uel tam ineptus uel tam otiosus, ut adgrediatur aliquid facere frustra ex quo nullam utilitatem, nullum commodum speret?
qui domum aedificat, non idcirco [*](EPITOME 13 s.] c. 63, 7. 19 tamquam fungos] cf. c. 9, 2. 21-594, 17] c. 63, 5 s. (a nec fiet). ) [*](AUCTORES 19 Hermes] cf. ad pag. 149, 13.\' ) [*](BHP] 1 estimet H factum B 3 quicquam omnino H si om. B cprudentia sic H ex dispositioue] expositione H 4 ex ante magnitudine] et H gubernatione* (m er.) H 5 heuetes Bl, corr. B1 7 ut unum dicerent om. P cum (m in ras. ex i ? m. 2) B 8 errasse Bl, IdJelirasse corr. B1 deliret B2 9 quae si edd., quiautsi B, quia etsi HP 11 homines H ceterosque B 14 quarn\'quam P3 17 hominum H 18 esse om. B et om. B 20 iinctum H 22 ad usum] aduersus P 23 est (ante enim) om. H 24 nullam P1, corr. p3 25 conmodum (n ras. ex m) sic H donum Bt, in ras. corr. B1 ) [*]( XVIIII. Lact. 1. ) [*]( 38 )
item qui uas aliquod instituit ac format, non propterea id facit, ut tantum fecisse uideatur, sed ut uas illut effectum capiat aliquod necessarium. similiter cetera quaecumque fiunt, non utique in superuacuum, sed ad usus aliquos utiles laborantur.
mundus igitur a deo factus est non utique propter ipsum mundum: neque enim aut calore solis aut lumine lunae aut adspiratione uentorum aut umore imbrium aut alimonia frugum, cum sensu careat. indiget.
sed ne illut quidem dici potest, quod deus propter se ipsum fecerit mundum, quoniam potest esse sine mundo, sicut fuit antea, et iis omnibus quae in eo sunt quaeque generantur deus ipse non utitur.