Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
magna igitur et recta et admirabilis est uis et ratio et potestas hominis, propter quem mundum ipsum et uniuersa quaecumque sunt deus fecit tantumque illi honoris habuit, ut eum praeficeret uniuersis, quoniam solus poterat dei opera mirari.
optime igitur Asclepiades noster de prouidentia summi dei disserens in eo libro quem scripsit ad me, atque ideo inquit merito quis arbitretur proximum sibi locum diuinam prouidentiam dedisse ei qui potuerit intellegere [*](EXPILATORES 18-20 (aut- uersatur)] Lucifer pag. 312,15—17. ) [*](BHPj 4 post tenebroso hoc **qiif ex atque ? m. 3 B 7 malorum H 9 animalirbu\'s P3 10 indumenta P1, corr. F3 11 ante dedit uix deus excidit 12 sapientia* (m er.) H 13 munimentum H ornamentum H e 14 in (ante corpore) om. H 18 uitaret1 B2 aut] ut (corr. m. 3) P 20 omni**s (bu er.) B 21 uis-potestas om. P, s. I. et in mg. paucae litt. erasae homini B 23 tribuit (tri in ras. ex 2 uel 3 litt. m. 2) B 24 operam P 28 poterat P ) [*]( 38* )
nam sol iste est: quis eum uidet ita, ut intellegat quia sol est et quantum gratiae adferat ceteris institutis? hoc caelum est: quis id suspicit? terra haec: quis eam colit? hoc pelagus: quis id nauigat?
hic ignis est: quis eo utitur? instituit ergo <cuncta.> summus deus non propter se, quia nihilo eget, sed propter hominem, qui iis congruenter uteretur.
Reddamus nunc rationem quare hominem ipsum fecerit: quod si philosophi scissent, aut defendissent illa quae uera inuenerant aut in maximos errores non incidissent.