Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
et hoc parum est si membris suis non parcit deus, nisi etiam homini liceat aliquid in dei corpus: maria extru- . untur, montes exciduntur et ad eruendas opes interiora terrae uiscera effodiuntur. quid quod ne arari quidem sine laceratione diuini corporis potest? ut iam scelerati atque impii simus, qui dei membra uiolemus.
patiturne ergo uexari corpus suum deus et debilem se uel ipse facit uel ab homine fieri sinit? nisi forte diuinus ille sensus qui mundo et omnibus mundi partibus mixtus est, primam terrae superficiem reliquit ac se in ima demersit, ne quid doloris de adsidua laceratione sentiret.