Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quod et ipsi fatentur alias, cum hominum causa praedicant esse fabricatum, et esse sine mundo, si uelit, possit, siquidem deus est diuina et aeterna mens, a corpore soluta et libera. cuius uim maiestatemque quoniam intellegere non poterant, miscuerunt eum mundo id est operi suo.
unde est illud Vergilianum:
- totamque infusa per artus
- mens agitat molem et magno se corpore miscet.