Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
reddant ergo isti rationem, si possunt, cur aut factus in principio sit aut postea resoluatur. quod quia docere non poterat Epicurus siue Democritus, sua sponte natum esse dixit seminibus inter se passim coeuntibus: quibus iterum resolutis discidium atque interitum secuturum.
corrupit ergo quod recte uiderat et totam rationem penitus ignorantia rationis euertit redegitque mundum et omnia quae in eo geruntur ad similitudinem cuiusdam uanissimi somnii, siquidem rebus humanis ratio nulla subsistet.
cum uero mundum omnesque partes eius ut uidemus mirabilis ratio gubernet, cum caeli temperatio et aequalis in ipsa uarietate cursus astrorum luminumque caelestium, temporum constans ac mira descriptio, terrarum uaria fecunditas, plana camporum, munimenta et aggeres montium, uiriditas ubertasque siluarum, fontium saluberrima eruptio, fluminum opportuna inundatio, maris opulenta et copiosa interfusio, uentorum diuersa et utilis aspiratio ceteraque omnia ratione summa constent, quis tam caecus est ut [*](AUCTORES § 23 s. (Epicurus)] cf. ad frg. 382 (pag. 256, 20). ) [*](BHP] 1 quicquam] umiqiuam P 2 omnem Bl, m del. B3 procedit B1, corr. B2 rationem habet P 3 quia et] quae H 4 ergo factus est] et factus est ergo (corr. m. 1 ?) B; ergo et factus est edd. si] et si P 5 rationem isti H 7 po**terat (te er.) H natu H 8 seminibus (e ex i) B; non recte quis (uel) seminibus coniciat conl. Epit. 62, 6 aut sua sponte esse nata aut minutorum seminum conglobatione concreta, Inst. VII 7,8 qui uel omnia sua sponte nata esse dixerunt uel minutis seminibus conglobatis, contra quos locos cf. III 17,20 sed omnia sua sponte fieri necesse est, 21 sunt enim semina eqs., 23 (Leucippum .. Democritus .. Epicuro) cooutibus P 10 recti B 11 redigitque B 12 somnii1 B2 huminis P1, corr. P2 13 subsistat H uero] ergo H 14 ut uidemus mirabilis] uitae uideamus quemadmodum mirabilis B 15 & (exp. m. 1 ?) gubernet (in ras. m. 1 ?) P aequans B 16 temporum] ac temporum H ad P1, corr. P3 descriptio C, malim discriptio 19 oportuna HP inunHdatio (nu er.) H 20 aspiratio P1? 21 constewt (n m. 1 uel 2) B est om. B )