Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
itaque omne opus ratio praecedit: non habet ergo rationem quod factum non est. atquin mundus habet rationem, quia et constat et regitur: ergo factus est; si factus est, et resoluetur.
reddant ergo isti rationem, si possunt, cur aut factus in principio sit aut postea resoluatur. quod quia docere non poterat Epicurus siue Democritus, sua sponte natum esse dixit seminibus inter se passim coeuntibus: quibus iterum resolutis discidium atque interitum secuturum.