Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid habet rationis ipsa generatio? quid perpetua successio? nimirum uidere deus uoluit et suis uariis imaginibus tamquam sigilla confingere quibus se oblectaret: et nihilominus tamen, si ita esset, curae haberet animantes praecipueque hominem, cuius imperio cuncta subiecit.
qui autem dicunt semper fuisse mundum — omitto illut, quod esse ipsum sine aliquo principio non potest; unde se extricare non queunt — sed hoc dico: si mundus semper fuit, nullam potest habere rationem.