Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quodsi ei ratio quadraret, intellegeret periturum esse quia factus est, nec posse in aeternum manere nisi quod tangi non potest.

qui autem negat hominum causa factum, hic nullam rationem tenet. si enim dicit ipsum fabricatorem sua causa tanta haec opera esse molitum, cur ergo nos nati sumus? cur mundo ipso fruimur? quid sibi uult humani generis ceterarumque animantium fictio? cur aliena commoda intercipimus? cur denique augemur minuimur interimus?

quid habet rationis ipsa generatio? quid perpetua successio? nimirum uidere deus uoluit et suis uariis imaginibus tamquam sigilla confingere quibus se oblectaret: et nihilominus tamen, si ita esset, curae haberet animantes praecipueque hominem, cuius imperio cuncta subiecit.

qui autem dicunt semper fuisse mundum — omitto illut, quod esse ipsum sine aliquo principio non potest; unde se extricare non queunt — sed hoc dico: si mundus semper fuit, nullam potest habere rationem.

quid enim potuit in eo ratio moliri quod numquam sumpsit exordium? nam priusquam fiat aliquid aut struatur, opus est consilio, ut disponi possit [*](EPITOME 18-593, 6] c. 62, 5 s. ) [*](BHPj 2 et ita factus est om. HP 4 quos (s in ras. ex d m. 1 ?) P mortalis (i ex e m. 2) P soluibilis B1, pr. i del. B3, solubilis (alt. i ex e m. 2) P 5 ipse] et ipse H ii edd., hiril B2, hi H, bi* (i er.) P 6 reil B2, et HP quadratet ex quadraret P1\' intellegeret om. P perituru (~ m. 3) B 7 lion1 B3 10 opera* (m er.) H nos om. H 11 humani* B ceterarumque Heumannus, ceterorumque C 12 finctio H 14 perpetua* (e er.) H uidere uos (hoc Zangemeisterus legit, nos Thomasius et Isaeus editkrrmt) B; an fort. uerba quibus se. oblectaret post uoluit ponenda sunt? 15 uerba et suis - conflngere ab Heumanno coniectura noti probabili temptata defendit Buenemannus coni. II 4, 19 configere B, confingeret H 16 et om. H nihil*ominus (h er.) B 17 praecipuaque uel -aeque B\', corr. BY 18 illum B 19 lesjse P2\' ipsum] ipse Egnatius, sed cf. Epit. 62, 6 ipsum enim esse-potest etBuenemannum 20 nequeunt edd. 23 aut] ut H *struatur (i er.) B )

592
quemadmodum fiat, nec incipi quicquam potest sine prouisione rationis.

itaque omne opus ratio praecedit: non habet ergo rationem quod factum non est. atquin mundus habet rationem, quia et constat et regitur: ergo factus est; si factus est, et resoluetur.

reddant ergo isti rationem, si possunt, cur aut factus in principio sit aut postea resoluatur. quod quia docere non poterat Epicurus siue Democritus, sua sponte natum esse dixit seminibus inter se passim coeuntibus: quibus iterum resolutis discidium atque interitum secuturum.