Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quodsi ei ratio quadraret, intellegeret periturum esse quia factus est, nec posse in aeternum manere nisi quod tangi non potest.
qui autem negat hominum causa factum, hic nullam rationem tenet. si enim dicit ipsum fabricatorem sua causa tanta haec opera esse molitum, cur ergo nos nati sumus? cur mundo ipso fruimur? quid sibi uult humani generis ceterarumque animantium fictio? cur aliena commoda intercipimus? cur denique augemur minuimur interimus?
quid habet rationis ipsa generatio? quid perpetua successio? nimirum uidere deus uoluit et suis uariis imaginibus tamquam sigilla confingere quibus se oblectaret: et nihilominus tamen, si ita esset, curae haberet animantes praecipueque hominem, cuius imperio cuncta subiecit.