Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
merito. illi enim nullam rationem adferebant cur humanum genus uel creatum uel constitutum esset a deo: nostrum hoc officium est, sacramentum mundi et hominis exponere, cuius illi expertes sacrarium ueritatis nec attingere nec uidere potuerunt.
ergo, ut paulo ante dicebam, cum adsumpsissent id quod erat uerum, id est mundum a deo (factum) et hominum causa esse factum, tamen quoniam eos in consequentibus ratio defecit, non potuerunt defendere id quod adsumpserant.
denique Plato ne dei opus inbecillum et ruinosum faceret, in [*]( 17 paulo aute] c. 2, 3. ) [*](EPITOME 3 s. 18 s.] c. 63, 7. 14—17] c. 62, 9. ) [*](AUCTORES 3-5 (Epicurus)] cf. ad frg. 371 (pag. 250, 22). 7 s. 10 ss.] Lucr. V 156 s. 165 ss. 21 s. Plato] cf. supra c. 1, 6. ) [*](BHPj 1 idem] eadem B 4 inquit P 6 a diis] adõ (ad in ras. m. 2, 0 in ras. m. 3) B (conjstitutum sic ait add. B2 7 dicere orn. P porro\' (\' est distinctio) B 10 est om. P baeatis B 11 gratiam B nostra queat] nostram\'.q ad Bt, nostramqulid B2 quead H, quaeat pI, pr. a del. P3 largirier Bl cum codd. Lucr., largirierrel B2, largier H, largiri P 12 nostrS (- er.) B quidquam (d ex c et am inras. m. 2) B, quiquam H caus/r (~ er.) B, causa* (m er.) H gerere codd. Lucr., agere C 13 merito\' B; et merito edd. illi] illi iam H 14 esset\' P2 nonstrum H 17 adsumpsissent B2 18 factum add. Isaetts; cf. Epit. 62, 8 et ab eo mundum factum et hominum causa factum et pag. 591,1 s. \'et\' B7 20 adsumpscrunt H )
quodsi ei ratio quadraret, intellegeret periturum esse quia factus est, nec posse in aeternum manere nisi quod tangi non potest.
qui autem negat hominum causa factum, hic nullam rationem tenet. si enim dicit ipsum fabricatorem sua causa tanta haec opera esse molitum, cur ergo nos nati sumus? cur mundo ipso fruimur? quid sibi uult humani generis ceterarumque animantium fictio? cur aliena commoda intercipimus? cur denique augemur minuimur interimus?