Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
merito. illi enim nullam rationem adferebant cur humanum genus uel creatum uel constitutum esset a deo: nostrum hoc officium est, sacramentum mundi et hominis exponere, cuius illi expertes sacrarium ueritatis nec attingere nec uidere potuerunt.
ergo, ut paulo ante dicebam, cum adsumpsissent id quod erat uerum, id est mundum a deo (factum) et hominum causa esse factum, tamen quoniam eos in consequentibus ratio defecit, non potuerunt defendere id quod adsumpserant.