Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
at idem Stoici \'hominum\' inquiunt \'causa mundus effectus est\'. audio. sed Epicurus ignorat ipsos homines quare aut quis effecerit. nam Lucretius cum mundum diceret non esse a diis constitutum, sic ait:
deinde intulit
- dicere porro hominum causa uoluisse parare
- praeclaram mundi naturam
- desipere est. quid enim inmortalibus atque beatis
- gratia nostra queat largirier emolumenti,
- ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
merito. illi enim nullam rationem adferebant cur humanum genus uel creatum uel constitutum esset a deo: nostrum hoc officium est, sacramentum mundi et hominis exponere, cuius illi expertes sacrarium ueritatis nec attingere nec uidere potuerunt.