Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
illut ergo rectius quod a Platone sumpserunt, a deo factum esse mundum et eiusdem prouidentia gubernari. oportebat [*](EPITOME 23-590, 3] c. 62, 8; 63,1. ) [*](AUCTORES 9 maria extruuntur] Sallust. Cat. 20,11. 10 s. adeffodiuntur] Quid. Metam. I 138-140. ) [*](BHPJ 1 post uidemus s. I. eius P3 2 quassatarel B2 3 desierint Bac, dese\'d\'erint corr. m. 1 uel 2 4 et om. H abierunt B fructiferos B 5 et om. B stagna* (s er.) H * (i. e. uel) s. l. P2 6 deceb derint Bl, corr. B3 7 absumpsit B, adsumit (d del. et corr. m. 3) P 9 aliquid liceat H ma**ria (te er.) B 11 quirdl P2 sine quidem H 12 potest] non potest B ut**iam (et er.) B 14 facit dubitanter cum Heumanno scripsi, facere C, facere (uult) temptabam, fatetur Volkmarmus, obseru. miscell. 1872, pag. 14 ibiomine II2 16 superfaciem Bac, corr. m. 1 uel 2 17 reli*quit (n er.) B 19 aeguerunt P1, a del. P3 22 corruptilibus BP 24 eius P oportebat (bat m. 2 in ras. ex 2 uel 3 liti., quarum prima r ?) B. )
at idem Stoici \'hominum\' inquiunt \'causa mundus effectus est\'. audio. sed Epicurus ignorat ipsos homines quare aut quis effecerit. nam Lucretius cum mundum diceret non esse a diis constitutum, sic ait:
deinde intulit
- dicere porro hominum causa uoluisse parare
- praeclaram mundi naturam
- desipere est. quid enim inmortalibus atque beatis
- gratia nostra queat largirier emolumenti,
- ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
merito. illi enim nullam rationem adferebant cur humanum genus uel creatum uel constitutum esset a deo: nostrum hoc officium est, sacramentum mundi et hominis exponere, cuius illi expertes sacrarium ueritatis nec attingere nec uidere potuerunt.